라틴어 문장 검색

qui spretus pavit pe- cora candidissima et sic eam in suos inlexit amplexus:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 3913)
quis enim agrum non sperneret nulli rei aptum, non vitibus aut frumentis vel pascuis?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 12710)
Cicones autem Thraces mulieres sunt, quae ab Orpheo spretae carpsere eum per Liberi sacra simulata.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 5192)
potest et 'spretae quo munere' id est matrimonii.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 5197)
"Sic Allia nomen infaustum, sic Claudi et Iuni non proelium in Poenos, sed ferale naufragium est, et ut Trasimenus Romanorum sanguine et maior esset et decolor, sprevit auguria Flaminius, et ut Parthos signa repetamus, dirarum inprecationes Crassus et meruit et inrisit."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 7장 1:10)
"spernunt tormenta praesentia, dum incerta metuunt et futura, et dum mori post mortem timent, interim mori non timent:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 8장 1:8)
"Gaius Caesar, ne ante brumam in Africam navigia transmitteret, auguriis et auspiciis renitentibus, sprevit:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 26장 1:7)
atque hoc quidem videre licet, eos, qui antea commodis fuerint moribus, imperio potestate prosperis rebus immutari, sperni ab eis veteres amicitias, indulgeri novis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 69:5)
Sisenna autem quasi emendator sermonis usitati cum esse vellet, ne a C. Rusio quidem accusatore deterreri potuit quo minus inusitatis verbis uteretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 74장 2:5)
sanos quidem homines a scribendo deterruit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 75장 2:7)
nam ut Terentianus Chremes non inhumanus, qui novum vicinum non vult 'fodere au/t arare aut a/liquid ferre de/nique' - non enim illum ab industria, sed ab inliberali labore deterret - , sic isti curiosi, quos offendit noster minime nobis iniucundus labor.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 4:5)
quis enim tam inimicus paene nomini Romano est, qui Ennii Medeam aut Antiopam Pacuvii spernat aut reiciat, quod se isdem Euripidis fabulis delectari dicat, Latinas litteras oderit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 6:3)
De cetero vellem equidem aut ipse doctrinis fuisset instructior - est enim, quod tibi ita videri necesse est, non satis politus iis artibus, quas qui tenent, eruditi appellantur - aut ne deterruisset alios a studiis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 33:2)
quamquam te quidem video minime esse deterritum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 33:3)
quid autem dici poterit, si turpitudinem non ipsam per se fugiendam esse statuemus, quo minus homines tenebras et solitudinem nacti nullo dedecore se abstineant, nisi eos per se foeditate sua turpitudo ipsa deterreat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 49:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION