라틴어 문장 검색

nos hic pecorum modo per aestivos saltus deviasque calles exercitum ducimus conditi nubibus silvisque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 167:3)
ceterum castra, quae in monte alto ac tuto loco posita fuerant, iam in planum deferuntur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 284:3)
muros per inaequalis ductos colles, pleraque alta et difficilia aditu, submissa quaedam et quae planis vallibus adiri possent, ut cuique aptum visum est loco, ita genere omni tormentorum instruxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 433:1)
inde cum Hannibalem Latina via iturum satis comperisset, ipse per Appiae municipia quaeque propter viam sunt, setiam, Coram, Lavinium praemisit, ut commeatus paratos et in urbibus haberent et ex agris deviis in viam proferrent, praesidiaque in urbes contraherent, ut sua cuique res publica in manu esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 113:1)
ea itineris tam longi ac tam devii causa Scipioni fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 512:2)
ima urbis plana sunt, iacentia ad mare quo Leucadia ab Acarnania dividitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 208:1)
ea urbs ceteraque circa castella et Boi fere omnes praeter iuventutem, quae praedandi causa in armis erat - tunc in devias silvas recesserat - in deditionem venerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 458:1)
et ceteras quidem, aut quia locis planis positae erant aut quia parum moenibus armisque ac iuventuti fidebant, haud difficulter videbat iugum accepturas;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 469:1)
fama deinde vulgatur consulem in Turdetaniam exercitum ducturum et ad devios montanos profectum etiam falso perlatum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 192:1)
lacetanos, deviam et silvestrem gentem, cum insita feritas continebat in armis, tum conscientia, dum consul exercitusque Turdulo bello esset occupatus, depopulatorum subitis incursionibus sociorum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 227:1)
Aquae ingentes eo anno fuerunt et Tiberis loca plana urbis inundavit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 86:3)
nec eum opinio fefellit, nam Lacedaemonii, quoad lucis superfuit quicquam, deviis callibus medio saltu recipiebant se;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 348:1)
scuta longa ceterum ad amplitudinem corporum parum lata, et ea ipsa plana, male tegebant Gallos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 260:3)
Tiberis duodeciens campum Martium planaque urbis inundavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 345:4)
an per omnes amfractus viarum, cum ad bivia consisteres ut, quo flexisset agmen Attalus, Eumenis frater, eo consul mercennarius cum exercitu Romano sequereris, Pisidiae Lycaoniaeque et Phrygiae recessus omnes atque angulos peragrasti, stipem ab tyrannis castellanisque deviis colligens?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 567:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION