라틴어 문장 검색

atque ea sic lapsa est, ut surgere, si modo laesi ematuruerit Caesaris ira, queat, cuius in eventu poenae clementia tanta est, venerit ut nostro lenior illa metu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 156)
saepe aliquod quaero verbum nomenque locumque, nec quisquam est a quo certior esse queam.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 1424)
unus in hoc nemo est populo, qui forte Latine quaelibet e medio reddere verba queat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 718)
ut veniant patriae, veniant oblivia vestri, omnis ut amissi sensus abesse queat, at timor officio fungi vetat ipse quietum:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 129)
Publicae aquae penuria potissimum in Africa habetur, ubi magnae populorum partes potabilibus tutisque aquis frui non possunt, vel siccitates patiuntur, propter quas difficulter alimenta comparantur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 40:5)
45. Quibusdam in agrestibus urbanisque locis, quaedam spatia ad privatam administrationem translata effecerunt ut cives difficulter ad regiones singularis pulchritudinis accedere possent;
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 59:1)
Attamen hodie hic mentis habitus difficulter explicari potest.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 147:5)
Cum in realitate ipsa non agnoscitur quod pondus habeant pauper, humanus embryo, persona inhabilis – ut quaedam tantum exempla supponamus – difficulter clamores ipsius naturae audientur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 155:2)
133. Difficulter generale datur iudicium de progressionibus animantium transgeneticorum (quae OGM compendiariis litteris appellantur), plantarum animaliumve ad proposita medica vel agriculturam attinentium, quia inter se variae omnino esse possunt atque singulares postulare considerationes.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 174:1)
Sicut hoc in capite animadvertimus, technica ab ethica separata propriam sui ipsius continere potestatem difficulter poterit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 177:5)
Quaedam tamen necessaria remedia difficulter pacifico modo a societate accipientur, absque meliore praecipuaque condicione eiusmodi retis vehiculorum, quod multis in urbibus secum indignam importat personarum tractationem ob civium multitudinem, incommoditatem vel raram vehiculorum frequentiam et deficientem tutelam.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 199:4)
175. Eadem ratio, quae efficit ut firmae deliberationes ad cursum globalis calefactionis invertendum difficulter suscipiantur, radicitus paupertatem evellere non sinit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 226:1)
Haud prudens potestatis aedificatio efficit ut de ambitu sapienter agenda difficulter in publica regiminum agenda inserantur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 230:3)
Si Status suum officium quadam in regione non exsequitur, quidam oeconomici coetus benefactores videri possunt ac re habere potestatem, cum sibi dari a quibusdam legibus vacationem sentiant, ut perveniant ad varias scelerum instructorum species, personarum commercium, stupefactivorum medicamentorum commercium et violentiam, quae difficulter eraduntur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 251:3)
Revera, qui plus gustant et melius vivunt omne momentum ii sunt qui desistunt hinc et illinc captare, iugiter quaerentes quod non habent, atque experiuntur quid significet quamque personam et rem aestimare, discunt familiaritate coniungi cum simplicioribus iisque delectari queunt.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 284:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION