라틴어 문장 검색

hic meus quae tradentur non difficulter accipiet, quaedam etiam interrogabit, sequetur tamen magis quam praecurret.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 102:1)
discutiendae tamen oratione eiusmodi scenae, egregieque Cicero, qui contra imaginem Saturnini pro Rabirio graviter et contra iuvenem, cuius subinde vulnus iudicio resolvebatur, pro Vareno multa dixit urbane.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 67:1)
neque enim eodem modo dixit Augustus praefecto, quem cum ignominia mittebat, subinde interponenti precibus, quid respondebo patri meo?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 173:2)
simulavit Afer, cum in causa subinde dicentibus Celsinam de re cognovisse, quae erat potens femina:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 194:4)
et dispensatori, qui, cum reliqua non responderent, dicebat subinde, Non comedi;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 202:3)
loquentes enim de ornatu subinde, quae sint vitanda similia virtutibus vitia, dicemus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 121:4)
Haec schemata aut his similia, quae erunt per mutationem, adiectionem, detractionem, ordinem, et convertunt in se auditorem nec languere patiuntur subinde aliqua notabili figura excitatum, et habent quandam ex illa vitii similitudine gratiam, ut in cibis interim acor ipse iucundus est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 180:3)
quarum quae esset observatio, suis locis subinde subiecimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 8:5)
nam et alioqui id maxime faciendum est, ut nos subinde temptemus, quia continua lectio et quae magis et quae minus haerent aequaliter transit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 129:3)
equidem plerosque et ad singulas clausulas sententiarum video adsurgentes et nonnullos subinde aliquid etiam spatiantes, quod an deceat, ipsi viderint;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 282:2)
eorum animi molles etiam et fluxi dolis haud difficulter capiebantur.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 14장5)
Si plures habet sententias metus, nihilominus in hanc partem potius inclina et perturbare te desine, ac subinde hoc in animo volve, maiorem partem mortalium, cum illi nec sit quicquam mali nec pro certo futurum sit, aestuare ac discurrere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 13 13:3)
Nihilominus, quantum possumus, evitemus incommoda quoque, non tantum pericula, et in tutum nos reducamus excogitantes subinde, quibus possint timenda depelli.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 14 3:1)
Subinde itaque, Lucili, quam multa sis consecutus recordare.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 15 10:1)
Voluptas autem non illa levis et fugax et subinde reficienda, sed stabilis et certa.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 18 10:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION