라틴어 문장 검색

vias patentes inter manipulos antesignanorum velitibus - ea levis armatura erat - complevit, dato praecepto ut ad impetum elephantorum aut post directos refugerent ordines aut in dextram laevamque discursu applicantes se antesignanis viam qua inruerent in ancipitia tela beluis darent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 438:1)
inde in totam urbem discursum est aucto etiam tumultu quod circa forum ignis tectis iniectus erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 248:1)
ex iis quoque qui Pellenen Phliuntaque depopulati erant, incompositi partim omniumque ignari ad castra revertentes in hostium stationes tamquam in suas illati sunt, partim ex discursu id quod erat suspicati ita se in fugam passim sparserunt ut ab ipsis agrestibus errantes circumvenirentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 185:1)
nam et in altum celeriter evectae naves locum post se quaeque venienti ad dedere, et si qua concurrerat rostro cum hostium nave, aut proram lacerabat, aut remos detergebat, aut libero inter ordines discursu praetervecta in puppim impetum dabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 265:1)
sparsi enim toto passim campo se diffuderunt, nec usquam confertos eos hostis circumvenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 389:1)
deinde cum aeris unda nitentes, cum perventum ad montes, ab eorum offensa et procellis propter plenitatem et gravitatem liquescendo disparguntur et ita diffunditur in terras.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 2장6)
quamquam possit etiam nominativus esse, ut sit 'Messapus et Coras equitem diffundite' pro 'diffundant':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 4646)
Quae duo instituta si simul componas, dices profecto non Romanos se diffudisse super universum orbem, sed contra, orbem universum se diffudisse super Romanos, quae securissima proferendi imperii est ratio.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 9:15)
undantique animam diffundit in arma crvore ordo est 'in arma undanti cruore animam diffundit', cuius sedem plerique sanguinem volunt esse.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 9081)

SEARCH

MENU NAVIGATION