라틴어 문장 검색

Hinc etiam Ptolemaeus rex in Platonis dogma eadem videri, ni fallor, dictus est, quod Deum et mentem, id est Patrem et Verbum, ex Platonicis scriptis didicerat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 58:20)
Et quia in hoc mundo erat, "et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit (ibid.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 60:7)
"Ipse tuum cognosce Dominum Dei filium esse.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 61:6)
Cum eos scilicet Christianam fidem suscepisse audiissent, quos ingeniorum subtilitate praeditos, omnibus philosophiae rationibus armatos esse cognoverant.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 67:13)
Didicerat enim a vero David, extorquere de manibus hostium gladium, et Goliae superbissimi caput proprio mucrone truncare.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 2:6)
Assumo multos in manu, ut ex multis multa cognoscam, secundum quod scriptum est:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 2:26)
precamur ut pro nobis communem Deum depreceris, quem in salutem mundi olim venisse cognovimus, et in universam terram exiit sonus ejus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 4:3)
Disciplinam, inquit, disciplinarum, quam dialecticam vocant, hoc docet docere, hoc docet discere.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 7:3)
et nemo peccat cognoscendo peccatum, sed committendo.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 11:11)
Si quae autem scientia malum esset, utique et malum esset quaedam cognoscere.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 11:12)
Nemo quippe invidia alterius attenuatur, nisi pro bonis ejus, et nemo nisi ex bonis quae se habere cognoscit, in superbiam extollitur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 12:16)
Unde et Lucifer ille qui mane oriebatur, tanto ad superbiendum pronior exstitit, quanto caeteris Angelicis spiritibus per sapientiae vel scientiae claritatem superior fuit, nec tamen ideo sapientiam ejus vel scientiam de naturis rerum cognoscendis quam a Deo acceperat, malam dici convenit, sed ille superbiendo illa male usus sit. Sic et cum quilibet de philosophia sua vel doctrina superbit, non ipsam scientiam culpare debemus propter adjunctum vitium, sed unumquodque secundum seipsum pensari convenit, ne forte indiscrete agentes, propheticam illam maledictionem incurramus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 12:17)
Disce, inquit, quid doceas ut possis adhortari in doctrina sacra, et contradicentes revincere, paratus semper ad satisfactionem omni poscenti rationem de ea quae in te est spe. Gregorius Bonifacio:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 15:22)
Illis nimirum prodest ut in suis allegationibus juncti permaneant, istis vero aliquando sufficit ut laudabilia aliorum facta cognoscant.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 15:30)
Quod de apostolo etiam Thoma, cum de resurrectione Domini dubitaret, factum esse cognoscimus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 17:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION