라틴어 문장 검색

Augustus, inquam, Caesar adfectavit iocos, salvo tamen maiestatis pudorisque respectu, nec ut caderet in scurram.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 1:2)
Sed stirpem Teucri nullo discrimine sacrum Sustulerant, unde ostendit proprie profanatum, quod ex sacro promiscuum humanis actibus commodatum est.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, III. 4:5)
Neque enim, ut Aspro videtur, ideo contemptor divum dictus est, quod sine respectu deorum in homines inpius fuerit:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, V. 9:2)
Non hic victoria Teucrum Vertitur, aut anima una dabit discrimina tanta.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, X. 5:5)
28. Nullus constabularius, vel alius ballivus noster, capiat blada vel alia catalla alicujus, nisi statim inde reddat denarios, aut respectum inde habere possit de voluntate venditoris.
(Magna Carta 30:1)
De omnibus autem illis de quibus aliquis disseisitus fuerit vel elongatus sine legali judicio parium suorum, per Henricum regem patrem nostrum vel per Ricardum regem fratrem nostrum, que in manu nostra habemus, vel que alii tenent, que nos oporteat warantizare, respectum habebimus usque ad communem terminum crucesignatorum;
(Magna Carta 54:3)
53. Eundem autem respectum habebimus et eodem modo de justicia exhibenda, de forestis deafforestandis vel remanseris forestis quas Henricus pater noster vel Ricardus frater noster afforestaverunt, et de custodiis terrarum que sunt de alieno feodo, cujusmodi custodias hucusque habuimus occasione feodi quod aliquis de nobis tenuit per servicium militare, et de abbaciis que fundate fuerint in feodo alterius quam nostro, in quibus dominus feodi dixerit se jus habere;
(Magna Carta 55:1)
57. De omnibus autem illis de quibus aliquis Walensium disseisitus fuerit vel elongatus, sine legali judicio parium suorum, per Henricum regem patrem nostrum vel Ricardum regem fratrem nostrum, que nos in manu nostra habemus, vel que alii tenent que nos oporteat warantizare, respectum habebimus usque ad communem terminum crucesignatorum, illis exceptis de quibus placitum motum fuit vel inquisicio facta per preceptum nostrum ante suscepcionem crucis nostre;
(Magna Carta 59:1)
placuitque referri Signa, nec in tantae discrimina mittere pugnae Iam victum fama non visi Caesaris agmen.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 6:45)
Pereunt discrimine nullo Amissae leges:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 2:24)
Vel, cum tanta vocent discrimina Martis Iberi, Quid rapidum deflectis iter?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 4:18)
Hactenus armorum discrimina:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 1:28)
rerum discrimina miscet Deformis coeli facies iunctaeque tenebrae.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 1:62)
magnum nunc saecula nostra Venturi discrimen habent.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 2:46)
Utque habeat famulos nullo discrimine, Caesar Exorandus erit?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 2:61)

SEARCH

MENU NAVIGATION