라틴어 문장 검색

et qui dies boni quique incommodi essent, distinguente bulla notabantur.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 30:7)
Ille dimissus circa mensam percucurrit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 52:13)
Quaesturam tribunatum praeturam honestissime percucurrit, ac iam pro se tibi necessitatem ambiendi remisit.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 14 7:2)
tot facies locorum totidem fenestris et distinguit et miscet.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 21:4)
Tam alti abdicitque secreti illa ratio, quod interiacens andron parietem cubiculi hortique distinguit atque ita omnem sonum media inanitate consumit.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 22:3)
Frequenter comoedis cena distinguitur, ut voluptates quoque studiis condiantur.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 1 9:3)
Inde etiam rosas effert, umbrarumque frigus non ingrato sole distinguit.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 34:1)
Fas est et carmine remitti, non dico continuo et longo - id enim perfici nisi in otio non potest -, sed hoc arguto et brevi, quod apte quantas libet occupationes curasque distinguit.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 9 9:1)
Qua ratione ductus graviora opera lusibus iocisque distinguo.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 21 2:1)
Interdum tamen equum conscendo et patrem familiae hactenus ago, quod aliquam partem praediorum, sed pro gestatione percurro.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 15 3:1)
Haec querulas habili percurrit pollice chordas - Tam doctas quis non possit amare manus?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 419)
illa etiam stantis radio percurrere telas erudit et rarum pectine denset opus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권528)
Utque duae dextra caelum totidemque sinistra parte secant zonae, quinta est ardentior illis, sic onus inclusum numero distinxit eodem cura dei, totidemque plagae tellure premuntur.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 9:5)
Impediunt hederae remos nexuque recurvo serpunt et gravidis distinguunt vela corymbis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 58:57)
Quae radio stantis percurrens stamina telae "vulgatos taceo" dixit "pastoris amores Daphnidis Idaei, quem nymphe paelicis ira contulit in saxum (tantus dolor urit amantes). Nec loquor, ut quondam naturae iure novato ambiguus fuerit modo vir, modo femina Sithon.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 28:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION