라틴어 문장 검색

ille tenet speculum, pathici gestamen Othonis, Actoris Aurunci spolium, quo se ille videbat armatum, cum iam tolli vexilla iuberet, res memoranda novis annalibus atque recenti historia, speculum civilis sarcina belli;
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura II61)
dic igitur quid causidicis civilia praestent officia et magno comites in fasce libelli.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII48)
Quippe cum civilibus bellis distringeremur, invitabat occasio, nudumque latus imperii ostendebant procul Marius, Sulla, Sertorius.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM MITHRIDATICUM 4:2)
Quae enim res alia civiles furores peperit quam nimiae felicitates?
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, ANACEFALAEOSIS 7:1)
Sociale bellum vocetur licet, ut extenuemus invidiam, si verum tamen volumus, illud civile bellum fuit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM ADVERSUM SOCIOS 1:1)
Bellum civile Marianum sive Sullanum tribus, ut sic dixerim, sideribus agitatum est.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE MARIANUM 3:1)
Scipione Norbanoque consulibus tertius ille turbo civilis insaniae toto furore detonuit, quippe cum hinc octo legiones, quingentae cohortes starent in armis, inde ab Asia cum victore exercitu Sulla properaret.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE MARIANUM 18:1)
Hostile potius an civile dixerim nescio, quippe quod Lusitani Celtiberique Romano gesserint duce.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM SERTORIANUM 1:2)
Victores duces externum id magis quam civile bellum videri voluerunt, ut triumpharent.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM SERTORIANUM 9:3)
MARCO LEPIDO Quinto Catulo consulibus civile bellum paene citius oppressum est quam inciperet:
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE SUB LEPIDO 1:1)
Victores quoque, quod non temere alias in civilibus bellis, pace contenti fuerunt.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE SUB LEPIDO 8:1)
Nec civili conspiratione contentus legatos Allobrogum, qui tum forte aderant, in arma sollicitat.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CATILINAE 9:1)
Caesaris furor atque Pompei urbem Italiam, gentes nationes, totum denique qua patebat imperium quodam quasi diluvio et inflammatione corripuit, adeo ut non recte tantum civile dicatur, ac ne sociale quidem, sed nec externum, sed potius commune quoddam
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 3:1)
Prima civilis belli harena Italia fuit, cuius arces levibus praesidiis Pompeius insederat;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 18:1)
Quippe cum Ptolemaeus, rex Alexandriae, summum civilis belli scelus peregisset et foedus amicitiae cum Caesare medio Pompei capite sanxisset, ultionem clarissimi viri manibus quaerente Fortuna causa non defuit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 55:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION