라틴어 문장 검색

illi pugnarant fratres, hunc et Mavortia clamant semina, et impensus patriae paulo ante Menoeceus conciliat populis, scandit fatale tyrannis flebilis Aoniae solium:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권352)
"sed tu maioribus, oro, imperii potiare bonis, altusque iacentes praetereas, et magna ducum vereare priorum funera, et hic quondam solio sublimis et armis saeptus opem miseris et iura, potentibus aequus supplicibusque, dabat, cui nunc ex agmine tanto una comes, necdum exsul erat."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권399)
"rogos hospes planctumque et funera posco, illum, oro, extorrem regni belloque fugatum, illum, quem solio non es dignata paterno, redde mihi!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권124)
has spes cogitationesque secum portantes urbem ingressi sunt, domicilioque ibi comparato L. Tarquinium Priscum edidere nomen.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 368:1)
di te penates patriique et patris imago et domus regia et in domo regale solium et nomen Tarquinium creat vocatque regem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 477:2)
et illi carcerem aedificatum esse quod domicilium plebis Romanae vocare sit solitus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 633:3)
nec Magius Capuam sibi tutam dicere et Romam eo tempore quo inter Romanos Campanosque bellum sit transfugae magis quam hospitis fore domicilium;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 124:1)
prodigiumque id ad matronas pertinere haruspices cum respondissent donoque divam placandam esse, aedilium curulium edicto in Capitolium convocatae quibus in urbe Romana intraque decimum lapidem ab urbe domicilia essent, ipsae inter se quinque et viginti delegerunt ad quas ex dotibus stipem conferrent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 556:1)
sucronemne vos domicilium habituri eratis?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 424:1)
Euthymidas ab Athenis - eum domicilio delegerat locum - Thebas primum, hinc Salganea processit, Herodorus ad Thronium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 445:1)
terror tamen omnem maritimam oram pervasit, legatosque communiter et castella omnia vicique et exules, quibus ibi domicilia erant, ad Achaeos miserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 374:1)
exules Lacedaemoniorum, quo ex numero hi quoque duo fuerunt, et nobiscum erant, et quod domicilio sibi delegerant maritima oppida, se petitos credentes, in eos, quorum opera patria extorres ne in tuto quidem exsilio posse consenescere se indignabantur, impetum fecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 430:2)
ad hoc Romanos Demetrium in paterno solio locaturos, Persei nullam apud eos gratiam esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 626:1)
quo nuntio cum pavidus exiluisset e solio, victum se sine proelio clamitans proripuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 66:2)
literni domicilium et sedem fuisse domitoris Africae, Literni sepulcrum ostendi erubescamus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 460:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION