라틴어 문장 검색

nam sicut hominibus reges, ita regibus dominandi desideria dominantur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Serrano suo salutem 2:2)
Si quando, nunc maxume Arvernis meis deside-raris, quibus dilectio tui immane dominatur, et quidem multiplicatus ex causis:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Ecdicio suo Salutem. 1:1)
praefectus iacet hic Apollinaris, post praetoria recta Galliarum maerentis patriae sinu receptus, consultissimus utilissimusque ruris militiae forique cultor, exemploque aliis periculoso liber sub dominantibus tyrannis.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Secundo suo salutem 5:6)
quod superest, obsecramus, ut crebra oratione, per quam vitiis omnibus immane dominamini, nos quoque, sicut euangelicos magos remeasse manifestum est, vel iam nunc per aliam viam morum in beatorum patriam redire faciatis, paene omiseram, quod minime praetereundum fuit:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Lupo salutem 3:1)
Dixerat, illa gravi vultum demissa repulsa, quae iam excire fretum et ratibus bellare parabat Iliacis, alios animo commenta paratus, tristis ad Haemonias detorquet brachia terras, ter conata manu, liquidum ter gressibus aequor reppulit et niveas feriunt vada Thessala plantas.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권41)
Atque ibi dum mixta vallati plebe suorum et maris et belli consultant tempora reges, increpitans magno vatem Calchanta tumultu Protesilaus ait - namque huic bellare cupido praecipua et primae iam tunc data gloria mortis - :
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권195)
quis iussit iniquas aeternum bellare deas?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in Priscillam51)
paventis amici, haud umquam tales aspexit Romulus annos Dardaniusque senex medii bellare togata strage fori.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, laudes Crispini Vetti Bolani filii40)
"geminae mihi namque, nepotum laeta Ades, aequo pubescunt sidere natae, quantus honos quantusque pudor, ne credite patri, et super hesternas licuit cognoscere mensas, has tumidi solio et late dominantibus armis optavere viri - longum enumerare Pheraeos Oebaliosque duces - et Achaea per oppida matres spem generis, nec plura tuus despexerat Oeneus foedera Pisaeisque socer metuendus habenis."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권49)
"quando haec mutare potestas nulla datur - cum iam Tyriis sub moenibus ambae bellabunt gentes, adero et socia arma iuvabo."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권118)
"nunc induat illa, quae petit et bellante potest gaudere marito."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권91)
"cura viris tumidos adversa Thracas in ora eruere et saevam bellando frangere gentem, cumque domus contra stantesque in litore nati, dulcius Edonas hiemes Arctonque prementem excipere, aut tandem tacita post proelia nocte fractorum subitas torrentum audire ruinas."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권37)
"det pulchra suis libamina virtus manibus, atque utinam plures innectere pergas, Phoebe, moras, semperque novis bellare vetemur casibus, et semper Thebe funesta recedas!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권284)
ille quidem et disco bonus et contendere cursu, nec caestu bellare minor, sed corde labores ante alios erat uncta pale.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권327)
"furit amnis et astris infensus bellare parat - nondum ista licebant nec superis - ;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권160)

SEARCH

MENU NAVIGATION