라틴어 문장 검색

Servilius consul, haud dubius quin pacatae Italiae penes se gloria esset, velut pulsum ab se Hannibalem persequens, in Siciliam, inde in Africam transiturus, traiecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 307:2)
receptaculum id maxime praedonum erat, et inde incursiones in agros pacatos provinciae eius fiebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 236:2)
is in Hispaniam profectus bello quod Emporiis orsus est citeriorem Hispaniam pacavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXXIV Periocha4)
postquam omnia ferro ignique satis evastata erant consul agro hostium excessit et ad Mutinam agmine incauto, ut inter pacatos, ducebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 34:1)
principio eius anni, quo haec iam profecto ad bellum M'. Acilio, manente adhuc Romae P. Cornelio consule agebantur, boves duos domitos in Carinis per scalas pervenisse in tegulas aedificii proditum memoriae est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 419:1)
orabant ut pacatus fines iniret cohiberetque a populatione agri militem, et in corona aurea quindecim talenta adferebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 159:1)
itaque, ut quibus libertas Antiocho pulso, pax Gallis domitis data esset, non gratulatum modo venerant sed coronas etiam aureas pro suis quaeque facultatibus attulerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 440:2)
exemplum obstabat quod ita comparatum more maiorum erat ne quis qui exercitum non deportasset triumpharet, nisi perdomitam pacatamque provinciam tradidisset successori.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 333:1)
itaque negare non posse quin rectius sit etiam ad pacatos barbaros, nondum satis adsuetos imperio, exercitum mitti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 424:1)
Ilienses adiunctis Balarorum auxiliis pacatam provinciam invaserant, nec eis invalido exercitu et magna parte pestilentia absumpto resisti poterat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 63:1)
Histria tota trium oppidorum excidio et morte regis pacata est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 130:1)
Gracchum provinciam pacare;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 170:2)
Graccho dediderant, pacati manserant M. Titinio praetore obtinente provinciam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 311:2)
tot milia capitum innoxiorum, fidem implorantia populi Romani, ne quis umquam se postea dedere auderet, pessimo exemplo venisse, et distractos passim iustis quondam hostibus populi Romani pacatos servire.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 83:1)
tum vero non absens modo Popilius, qui deditis contra ius ac fas bellum intulisset et pacatos ad rebellandum incitasset, sed consules, quod non exirent in provinciam, in senatu increpiti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 214:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION