라틴어 문장 검색

Hoc ego tibi profecto effectum reddam.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 4, scene 253)
quin effectum dabo.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 2, scene 127)
an rursus aliae redundent, praeter notam aspirationis, (quae si necessaria est, etiam contrariam sibi poscit) ut K, quae et ipsa quorundam nominum nota est, et Q, cuius similis effectu specieque, nisi quod paulum a nostris obliquatur, Coppa apud Graecos nunc tantum in numero manet, et nostrarum ultima, qua tam carere potuimus quam ψ non quaerimus?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 127:1)
nisi forte quidem atque alia, quae oculis aut vulneribus medentur, ex multis atque interim contrariis quoque inter se effectibus componi videmus, quorum ex diversis fit una illa mixtura, quae nulli earum similis est, ex quibus constat, sed proprias vires ex omnibus sumit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 337:2)
huic eius substantiae maxime conveniet finitio, rhetoricen esse bene dicendi scientiam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 243:1)
nam est ars ea, ut post paulum clarius ostendemus, in actu posita non in effectu.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 293:4)
aliae in effectu, quae operis, quod oculis subiicitur, consummatione finem accipiunt, quam appellamus, qualis est pictura:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 314:1)
nam finitione quidem comprehendi nihil non in universum certum erit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 74:9)
quia ex his apparet, illud coniectura, hoc finitione quaerendum, atque in eo pars utraque insistit, erit quaestio coniecturalis vel finitivi status.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 88:4)
iuridicialis est qui Graece dicitur δικαιολογικόσ Sed quemadmodum ab Archedemo qualitas exclusa est, sic ab his repudiata finitio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 116:1)
sunt et qui de eodem et de alio modo qualitatem esse modo finitionem velint.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 120:1)
in rebus coniecturam, quod κατ' αἴσθησιν vocat, et qualitatem, et finitionem, cui nomen dat κατ' ἔννοιαν, et ad aliquid.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 120:4)
priori subiecit finitionem, quia aeque quaeratur an sit sacrilegus, qui nihil se sustulisse de templo dicit et qui privatam pecuniam confitetur sustulisse.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 121:3)
horum deinde fecerunt species, ita ut legali subiicerent finitionem et alios, qui ex scripto ducuntur, legum contrariarum, quae ἀντινομία dicitur, et scripti et sententiae vel voluntatis, id est κατα` ῥητο`ν και` διάνοιαν et quam nos varie translativam, transumptivam, transpositivam vocamus, συλλογισμόν quem accipimus ratiocinativum vel collectivum, ambiguitatis, quae ἀμφιβολία nominatur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 129:1)
ὑπαλλακτικήν ea finitio est, mutatione enim nominis constat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 130:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION