라틴어 문장 검색

De Pythii cognomine sufficere ista potuissent, ni haec quoque ratio eiusdem appellationis ingereret.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 61:1)
Sic ait, et manibus vittas Vestamque potentem, Aeternumque adytis effert penetralibus ignem.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, IV. 12:3)
Quem cito secuti multi extulerunt eorum pretia, ut ova eorum denariis veneant quinis, ipsi facile quinquagenis.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIII. 1:3)
Qualis ubi oceani perfusus Lucifer unda, Quem Venus ante alios astrorum diligit ignes, Extulit os sacrum caelo tenebrasque resolvit.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VIII. 10:1)
Iamque humiles, iamque elati sublime videntur Aera per tenerum ferri.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 7:3)
Nec vetustissima tacuit, quin et ipsa notitiae nostrae auctoris sui imitator ingereret:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIV. 16:1)
— Magna ossa lacertosque Extulit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 43:1)
Tunc enim videntur consequi fructum laboris, cum adipiscuntur occasionem publicandi quae didicerant sine ostentationis nota, qua caret qui non ingerit sed invitatur ut proferat.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, II. 4:2)
Sed et sudore nimio vel laxato ventre defessis vinum ingerunt, ut in utroque morbo constringat meatus.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 7:1)
nonne videmus mulieres, quando nimium frigus est, mediocri veste contentas nec ita operimentis plurimis involutas, ut viri solent, scilicet naturali calore contra frigus quod aer ingerit repugnante?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 7:2)
Dic, Disari, cur qui ita se vertunt ut saepe in orbem rotentur et vertiginem capitis et obscuritatem patiuntur oculorum, postremo, si perseveraverint, ruunt, cum nullus alius motus corporis hanc ingerat necessitatem?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 2:1)
Et sicut sectio capillorum nihil doloris ingerit, ita, si secetur vel dens vel os seu adeps seu cerebrum seu medulla, aberit omnis sensus doloris.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 12:2)
cuius spiramenti natura haec est ut sensus et ingerat et gubernet.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 18:2)
hunc in eunuchis debilitatem tibiis ingerentem, quarum ossa quasi semper in superfluo humore natantia naturali vigore caruerunt et ideo facile intorquentur, dum pondus superpositi corporis ferre non possunt, sicut canna pondere sibi inposito curvatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, X. 11:2)
Quoniam ex his quae dicta sunt ingerunt se similes quaestiones:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 9:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION