라틴어 문장 검색

qui tamen summa nobilitate hominem, cognatione sodalitate conlegio, summa etiam eloquentia, L. Philippum in consulatus petitione superavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 45장5)
Eodem tempore C. Claudius, etsi propter summam nobilitatem et singularem potentiam magnus erat, tamen etiam eloquentiae quandam mediocritatem adferebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 45장6)
autem Octavi eloquentia, quae fuerat ante consulatum ignorata, in consulatu multis contionibus est vehementer probata.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 47장 4:2)
volo enim sciri in tanta et tam vetere re publica maximis praemiis eloquentiae propositis omnis cupisse dicere, non plurimos ausos esse, potuisse paucos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 49장 2:1)
Plane, inquam, Attice, disputationem hanc de oratore probando aut improbando multo malim tibi et Bruto placere, eloquentiam autem meam populo probari velim.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 49장 4:2)
is igitur mediocriter a doctrina instructus, angustius etiam a natura, labore et industria et quod adhibebat ad obtinendas causas curam etiam et gratiam, in principibus patronis aliquot annos fuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 66장1)
P. Murena mediocri ingenio, sed magno studio rerum veterum, litterarum et studiosus et non imperitus, multae industriae et magni laboris fuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 67장 2:1)
Q. Pompeius A. F., qui Bithynicus dictus est, biennio quam nos fortasse maior, summo studio discendi multaque doctrina, incredibili labore atque industria;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 68장 2:2)
C. Memmius L. F. perfectus litteris, sed Graecis, fastidiosus sane Latinarum, argutus orator verbisque dulcis sed fugiens non modo dicendi verum etiam cogitandi laborem, tantum sibi de facultate detraxit quantum imminuit industriae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 70장 3:4)
qui etiam in maximis occupationibus ad te ipsum, inquit in me intuens, de ratione Latine loquendi accuratissime scripserit primoque in libro dixerit verborum dilectum originem esse eloquentiae tribueritque, mi Brute, huic nostro, qui me de illo maluit quam se dicere, laudem singularem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 72장8)
studio autem neminem nec industria maiore cognovi, quamquam ne ingenio quidem qui praestiterit facile dixerim C. Pisoni genero meo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 78장 3:1)
praesertim cum ista eloquentia alienorum hominum pericula defendere acerrime soleas, tuum neglegeres ?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 80장 3:1)
Quamquam facienda mentio est, ut quidem mihi videtur, duorum adulescentium, qui si diutius vixissent magnam essent eloquentiae laudem consecuti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 81장3)
Itaque eius oratio nimia religione attenuata doctis et attente audientibus erat inlustris, a multitudine autem et a foro, cui nata eloquentia est, devorabatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 82장 1:4)
inde erat ista exilitas quam ille de industria consequebatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 82장 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION