라틴어 문장 검색

en cernite, urbes, cernite ex illo Hercule quid, quid supersit.
(세네카, Hercules Oetaeus 18:13)
cernitur Trachin iugo, en inter astra positus evasi genus mortale tandem, quis mihi caelum parat?
(세네카, Hercules Oetaeus 21:28)
en domita omnia.
(세네카, Hercules Oetaeus 24:6)
redde iam pharetras mihi, isnave iners inermis - en nostros manus quae tendat arcus!
(세네카, Hercules Oetaeus 25:16)
Audax nimium qui freta primus rate tam fragili perfida rupit terrasque suas posterga videns animam levibus credidit auris, dubioque secans aequora cursu potuit tenui fidere ligno inter vitae mortisque vias nimium gracili limite ducto.
(세네카, 메데아 6:1)
tibi haec cruenta serta texuntur manu, no vena quae serpens ligat, tibi haec Typhoeus membra quae discors qui regna concussit Iovis, vectoris istic perfidi sanguis inest, quem Nessus expirans dedit.
(세네카, 메데아 12:19)
habeo en dirae dona Chimaerae, habeo flammas usto tauri gutture raptas, quas permixto felle Medusae tacitum iussi servare malum, adde venenis stimulos, Hecate, donisque meis semina flammae condita serva.
(세네카, 메데아 12:31)
Quo te igitur, ira, mittis, aut quae perfido intendis hosti tela?
(세네카, 메데아 14:16)
, sed omnes, fige luminibus faces, lania, perure, pectus en Furiis patet.
(세네카, 메데아 14:44)
En ipsa tecti parte praecipiti imminet.
(세네카, 메데아 15:13)
en qui Britannis primus imposuit iugum, ignota tantis classibus texit freta interque gentes barbaras tutus fuit et saeva maria, coniugis scelere occidit;
(세네카, 옥타비아 1:10)
Vox en nostras perculit aures tristis alumnae;
(세네카, 옥타비아 2:1)
en ipse diro spiritu saevi ducis polluitur aether, gentibus clades novas minantur astra, quas regit dux impius.
(세네카, 옥타비아 4:11)
ego causa tuae, miserande, necis natoque tuo funeris auctor en, ut merui, ferar ad manes inhumata tuos, obruta saevis aequoris undis'. feriunt fluctus ora loquentis, ruit in pelagus rursumque salo pressa resurgit, pellit palmis cogente metu freta, set cedit fessa labori.
(세네카, 옥타비아 5:29)
En illuxit suspecta diu, fama totiens iactata dies:
(세네카, 옥타비아 10:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION