라틴어 문장 검색

Cum in senatu res maior quaepiam consultabatur eaque in posterum diem prolata est, placuit ut hanc rem super qua tractavissent ne quis enuntiaret priusquam decreta esset.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 19:2)
Optinuit tamen ut, cum sanitatem dari sibi precantur, ἰὴ Παιὰν per η litteram enuntient, id est medere Paean:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 17:1)
sed subiungunt eidem deam nomine Adargatin, omnemque potestatem cunctarum rerum his duobus attribuunt solem terramque intellegentes, nec multitudine nominum enuntiantes divisam eorum per omnes species potestatem, sed argumentis quibus ornantur significantes multiplicem praestantiam duplicis numinis.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIII. 18:2)
Huius commenti causam Masurius Sabinus Memorabilium libro secundo aliter exponit.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VI. 11:1)
Nonnullorum quae scientissime prolata sunt male enuntiando corrumpimus dignitatem, ut quidam legunt:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VIII. 1:1)
O utinam coelique deis erebique liceret Hoc caput in cunctas damnatum exponere poenas!
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 3:52)
Iam clypeo telisque carens, non conditur ima Puppe, sed expositus, fraternaque pectore nudo Arma tegens, crebra confixus cuspide perstat:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 6:60)
Prima dies belli cessavit Marte cruento, Spectandasque ducum vires numerosaque signa Exposuit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 1:13)
Nec gerit expositum telis in fronte patenti Remigium:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 5:9)
Hoc tamen expositum cunctis nullique negatum Numen ab humani solum se labe furoris Vindicat.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 2:12)
sed corpora fatis Expositi volvuntur humo, calidoque vapore Adliciunt gelidas nocturno frigore pestes:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 9:3)
Inde satur mensas et opertos exuit orbes Expositumque alte pingue poposcit ebur, Et testudineum mensus quater hexaclinon Ingemuit citro non satis esse suo.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LIX2)
In exponendis auctoribus haec consideranda sunt:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline pr1)
iacentes aut in longum expositas, aut proprium epitheton est terrarum;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2248)
pueri vero expositi ad vicinam ripam sunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 27313)

SEARCH

MENU NAVIGATION