라틴어 문장 검색

Paucissimi qui superfuerant hostium capti indicaverunt apparuisse sibi leones proris Gaditanae classis superstantes ac subito suas naves inmissis radiis, quales in Solis capite pinguntur, exustas.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XX. 12:3)
sagitta tamen iacit, quod indicat tunc quoque universorum constare vitam radio solis vel ab ima parte venientis.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 26:2)
sed subiungunt eidem deam nomine Adargatin, omnemque potestatem cunctarum rerum his duobus attribuunt solem terramque intellegentes, nec multitudine nominum enuntiantes divisam eorum per omnes species potestatem, sed argumentis quibus ornantur significantes multiplicem praestantiam duplicis numinis.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIII. 18:2)
Postremo potentiam solis ad omnium potestatum summitatem referri indicant theologi, qui in sacris hoc brevissima precatione demonstrant dicentes:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIII. 21:1)
Nonnullorum quae scientissime prolata sunt male enuntiando corrumpimus dignitatem, ut quidam legunt:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VIII. 1:1)
Verba ipsa qui volet legere, ubi quaerere debeat indicavi.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIII. 15:2)
Cymbia autem haec, ut ipsius nominis figura indicat, diminutive a cymba dicta:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXI. 9:1)
Bellum, inquit, duobus mihi amicissimis cogor indicere, Disario et continentiae:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 5:2)
Ergo diximus quae in homine sine sensu sint, et quae hoc causa faciat indicatum est.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 15:1)
Age, Servi non solum adolescentium qui tibi aequaevi sunt sed senum quoque omnium doctissime, commascula frontem, et sequestrata verecundia, quam in te facies rubore indicat confer nobiscum libere quod occurrerit, interroga­tionibus tuis non minus doctrinae collaturus quam si aliis consulentibus ipse respondeas.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XI. 2:2)
Quaque iacet litus dubium, quod terra fretumque indicat alternis vicibus, cum funditur ingens Oceanus, vel cum refugis se fluctibus aufert.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 5:8)
Inscripta est basis indicatque nomen.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XLIV3)
notandum sane est, quod non omnia persequitur, neque enim indicat, quo delati sunt cervi.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1934)
urbis enim illius verum nomen nemo vel in sacris enuntiat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2772)
denique tribunus plebei quidam Valerius Soranus, ut ait Varro et multi alii, hoc nomen ausus enuntiare, ut quidam dicunt raptus a senatu et in crucem levatus est, ut alii, metu supplicii fugit et in Sicilia comprehensus a praetore praecepto senatus occisus est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2773)

SEARCH

MENU NAVIGATION