라틴어 문장 검색

Dux vero, audita legatione cum precibus compertoque Christianorum periculo, in eadem nocte centum circiter equites loricatos, de castris et comitatu suo electos, praemisit [0537A] ad subveniendum desolatis et congregatis Christi fidelibus in Bethlehem.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 88:3)
Qui juxta imperium Christiani ducis equis insidentes, cum festinatione sex milliaribus per totam noctem superatis, in primo diei ortu in Bethlehem pervenerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 88:4)
videlicet vos Christianos confratres ad excussionem jugi servitutis nostrae adesse;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 88:8)
praedam vero retinentes ad subsequentem Christianorum exercitum perduxerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 90:12)
His itaque in locis Christianissimo exercitu in variis signis et armis collato, portae urbis a militibus regis Babyloniae clausae sunt;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 92:1)
Ruperat enim rex Babyloniae foedus quod legati ejus Antiochiam missi cum Christianis principibus popigerant, nihil causae adversus eos habens praeter quam quod Reymundus comes Tortosam civitatem apprehendit, et praesidium Archas plurimis diebus obsedit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 92:3)
Hac itaque in circuitu obsidione locata a primoribus Gallorum, exploratisque locis, ne quid vacuum aut opportunum pateret insidiis, ad montem Oliveti ventum est, ubi etiam virorum fortium custodiam posuerunt, ne aliquis assultus ab hac parte fieret ex improviso, et gentilium insidiae per juga descendentium Christianos incautos deciperent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 92:10)
Erant tamen illic, nocte et die, assiduae vigiliae et custodiae Christianorum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 92:12)
Sancta autem civitate sic undique vallata, quinto die obsidionis ex consilio et jussione praedictorum principum, loricis et galeis Christiani induti facta scutorum testudine, muros et moenia sunt aggressi, viros Sarracenos fortiter bello lacessentes in jaculis saxorum, fundis et sagittis trans muros volantibus, ab intus et de foris per longum dici spatium dimicantes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 2:1)
Christiani moleste ferentes populi contritionem, labori et bello amplius incumbebant;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 2:5)
Giselbertus de Treva et Achar de Motinerla, fortes Christianorum duces et viri nobiles, illic post plurimum certaminis detruncati corruerunt;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 8:3)
CAP. V. - Ubi unus gentilium illustris, et duo nobiles Christianorum trucidantur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 9:1)
Tandem Christiani invalescentes et Sarracenos in fugam [0540C] cogentes, quemdam eorum militem nobilissimum, virum calva fronte, statura procerum, grandaevum ac corpulentum captum tenuerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 10:1)
Videntes autem Christiani principes, quia vir prudens et nobilis et strenuus, idem foret Sarracenus, de vita et moribus ejus saepius inquirentes ac disputantes, ad Christianitatis fidem eum vocare conabantur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 10:4)
Hoc solis ortu flagrantissimi, hoc defectu aquarum intolerabili et ariditate inaestimabili, Christianorum populus in obsidione hac graviter vexatus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 12:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION