라틴어 문장 검색

Tankradus enim non ut solebat viriliter auxilium cum suis ferebat fidele, prae invidia quae praecordia illius mordebat, eo quod dux Godefridus dum adhuc viveret et grabato aeger cubaret, Geldemaro, cognomine Carpenel, egregio militi et nobili, urbem in beneficio concesserit, si forte caperetur
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 44:5)
Hanc etiam conditionem patriarcha interserebat, ut si, Deo annuente, urbs caperetur, consilio fidelium ei, qui plus in ejus strage laboraverit, traderetur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 46:2)
licet alius donum ejusdem civitatis susceperit, cum nondum obsessa vel capta fuerit, et cum Geldemari Carpenel virtus et manus sibi aequiparari non possit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 46:8)
- Consilio majorum Boemundus ad regnandum in Jerusalem vocatur, sed in itinere capitur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 53:3)
Ex hac alii subito sunt detruncati, alii vivi capti et retenti una cum principe suo Boemundo, et in exsilium in Nixandria civitate ejusdem Turci abducti, et ferreis vinculis alligati sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 54:9)
Geldemarus ergo videns dominum regem consedisse ad justitiam, assistensque coram eo, graviter conquestus est super injuriis de civitate, quae sibi a Tankrado inferebantur, quam dono et ex manu ducis [0593B] Godefridi suscepit, ac militari obsequio promeruit, si caperetur, quamque nunc Tankradus, audita ducis morte, vi et injuste retinebat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 89:1)
Placuit tandem cunctis ut Caesaream mitteretur legatio regis ammiraldo et primis civitatis, ut regi redderetur urbs, alioquin obsidere eam certum haberent, ut si vi caperetur, universos in ea repertos in ore gladii occidi debere.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 111:1)
Deinde jussu regis omnibus indictum [0598B] est ut summo mane coram patriarcha et rege convenirent e cunctis locis et tabernaculis, ejusque caperent admonitionem ad assiliendam urbem et implerent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 111:9)
mulieres quoque ejus [0599A] captae, et in compedibus positae, ad discutiendum talentum innumerabilis argenti, quod idem sacerdos propter metum Christianorum subterraverat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 113:9)
Camerarii autem illius capti et retenti, minis verberumque terroribus coacti, pecuniam patriarchae subterratam professi sunt ad viginti millia Byzantiorum auri;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 125:3)
Solummodo Willehelmus et Erkenboldus vivi evaserunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 129:4)
Hugo vero de Tabaria, juvenis bellicosus, in tertia acie constitutus, per medios hostes equo veloci advolans et cum illis diu graviter pugnans, ad extremum certaminis pondere fatigatus et victus, vix e medio turbinis evasit, omnibus de comitatu suo ibidem occisis et attritis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 129:5)
Revertente autem rege cum quadraginta tantum militibus et peditibus ducentis, qui vix evaserant, viginti millia Sarracenorum qui Japhet obsederant, et vespere hesterno huic praelio non intererant, sed civitatem ex praecepto Meravis nimio assultu vexaverant, in aperto camporum adfuerunt ex improviso.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 137:3)
[0604C] nos autem nuper bello fatigati, sero a manibus adversariorum, solo Deo protegente, evasimus superatis hostibus:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 137:6)
Sex tamen ex his capitales latitantes, in silentio noctis periculum mortis evaserunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 16:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION