라틴어 문장 검색

Uerum ille, frequenter licet admonitus, spernebat uerba salutis, seseque tempore sequente paenitentiam acturum esse promittebat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIII.6)
sub cuius initium obsidionis cum Etruscorum concilium ad fanum Voltumnae frequenter habitum esset, parum constitit bellone publico gentis universae tuendi Veientes essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 675:2)
dictator urbis situ circumspecto, quo apertior aditus ad moenia esset, omnia aedificia - et frequenter ibi habitabatur - circumiecta muris incendit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 403:2)
quo in tempore ipso adeo magno animo civitas fuit ut consuli ex tanta clade, cuius ipse causa maxima fuisset, redeunti et obviam itum frequenter ab omnibus ordinibus sit et gratiae actae quod de re publica non desperasset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 759:1)
idem Carthaginiensibus et Tyri et in aliis emporiis, quo frequenter commeent, eventurum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 691:2)
Frequenter egi, frequenter iudicavi, frequenter in consilio fui:
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 20 12:2)
Paulatim enim descendit in pectora, et vim praeceptorum obtinet frequenter aspici, frequenter audiri.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 40:2)
Censeo igitur in propinquo agrum mercari, quo et frequenter dominus veniat et frequentius venturum se,7 quam sit venturus, denuntiet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 2장 1:1)
semper enim me causae eventorum magis movent quam ipsa eventa.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 5 5:7)
solere sane eos adhuc nihil aliud agere, quam ut eorum quae rara sunt causas ad ea quae frequenter fiunt referant et accommodent, at ipsorum quae frequenter eveniunt nullas causas inquirant, sed ea ipsa recipiant tanquam concessa et admissa.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 291:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION