라틴어 문장 검색

Experiamur igitur, inquit, etsi habet haec Stoicorum ratio difficilius quiddam et obscurius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 19:1)
itaque in rebus minime obscuris non multus est apud eos disserendi labor.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 52:6)
Ne tu, inquam, Cato, ista exposuisti, ut tam multa memoriter, ut tam obscura, dilucide.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 2:3)
Obscura, inquit, quaedam esse confiteor, nec tamen ab illis ita dicuntur de industria, sed inest in rebus ipsis obscuritas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 3:4)
itaque prima illa commendatio, quae a natura nostri facta est nobis, incerta et obscura est, primusque appetitus ille animi tantum agit, ut salvi atque integri esse possimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 56:4)
ego autem, etsi vereor laudare praesentem, iudico tamen de re obscura atque difficili a te dictum esse dilucide, neque sententiis solum copiose sed verbis etiam ornatius quam solent vestri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 58:2)
cum saepius duplicaret numerum dierum admiransque Hiero requireret cur ita faceret, "quia quanto diutius considero" inquit "tanto mihi spes videtur obscurior". Sed Simoniden arbitror (non enim poeta solum suavis verum etiam ceteroqui doctus sapiensque traditur), quia multa venirent in mentem acuta atque subtilia, dubitantem quid eorum esset verissimum desperasse omnem veritatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 60:6)
qui enim est hoc illo evidentius?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 5:1)
Hunc antecedit obscura specie stellarum Cassiepia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 111:4)
nam ego neque in causis, si quid est evidens de quo inter omnis conveniat, argumentari soleo (perspicuitas enim argumentatione elevatur) nec si id facerem in causis forensibus idem facerem in hac suptilitate sermonis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 9:1)
quibus utimur ad eam rem ut apertis obscura adsequamur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 38:4)
Haec fere dicere habui de natura deorum, non ut eam tollerem sed ut intellegeretis quam esset obscura et quam difficiles explicatus haberet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 94:12)
Alterum est vitium, quod quidam nimis magnum studium multamque operam in res obscuras atque difficiles conferunt easdemque non necessarias.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 26:1)
Fit autem interdum, ut non nulli omissa imitatione maiorum suum quoddam institutum consequantur, maximeque in eo plerumque elaborant ii, qui magna sibi proponunt obscuris orti maioribus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 149:4)
sonus erat dulcis, litterae neque expressae neque oppressae, ne aut obscurum esset aut putidum, sine contentione vox nec languens nec canora.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 171:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION