라틴어 문장 검색

et hoc modo viros appellamus illustres, vel quia potestate illuminati alios et iustitia et karitate illuminant, vel quia excellenter magistrati excellenter magistrent, ut Seneca et Numa Pompilius.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 160:3)
et quia statera huiusmodi librationis tantum in excellentissimis curiis esse solet, hinc est quod quicquid in actibus nostris bene libratum est, curiale dicatur.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 170:2)
Unde cum istud in excellentissima Ytalorum curia sit libratum, dici curiale meretur.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 170:3)
5. Sed dicere quod in excellentissima Ytalorum curia sit libratum, videtur nugatio, cum curia careamus.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 171:1)
2. Et quia intentio nostra, ut polliciti sumus in principio huius operis, est doctrinam de vulgari eloquentia tradere, ab ipso tanquam ab excellentissimo incipientes, quos putamus ipso dignos uti, et propter quid, et quomodo, nec non ubi, et quando, et ad quos ipsum dirigendum sit, in inmediatis libris tractabimus.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 174:1)
quia nec semper excellentissime poetantes debent illud induere, sicut per inferius pertractata perpendi poterit.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 5:2)
sic et hoc excellentes ingenio et scientia querit, et alios aspernatur, ut per inferiora patebit.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 6:3)
1. Postquam non omnes versificantes, sed tantum excellentissimos illustre uti vulgare debere astruximus, consequens est astruere, utrum omnia ipso tractanda sint aut non;
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 13:1)
3. Horum autem modorum cantionum modum excellentissimum esse pensamus;
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 35:1)
6. Hunc gradum constructionis excellentissimum nominamus, et hic est quem querimus cum suprema venemur, ut dictum est.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 85:1)
Consilium publicum Virginiense, ob insignem copiarum virtutem, quamvis ad deditionem coactae fuerant, Washingtonio, ejusque sociis gratias habendas esse decrevit;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT PRIMUM.46)
At virtus tam insignis inanis fuit, militarisque disciplina, milites Britannos ordines servare cogens, tantummodo certius ignobiliusque exitium viris fortibus attulit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT PRIMUM.82)
In his fuit Washingtonius, qui paulo post exercitus Britannici cladem insignem, cujus modo meminimus, indignans regia diplomate non ex merito, sed purpuratorum, optimatumve voluntate pendere, literas ad Gubernatorem Virginiensem aliosque misit, in quibus legem tam iniquam rescindi oportere dixit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SECUNDUM.9)
quingenti insignes viri de numero Americanorum, eo die, luce carebant;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT TERTIUM.46)
Gratias quam maximas civibus ex animo habeo, ob pignus hoc insigne in me amoris.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUARTUM.15)

SEARCH

MENU NAVIGATION