라틴어 문장 검색

palmae illius similem eloquentiam esse dicebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 32장 1:7)
ego eum censeo qui eloquentiae laude ducatur non esse earum rerum omnino rudem, sed vel illa antiqua vel hac Chrysippi disciplina institutum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 32장 3:1)
cum vero causa ea inciderit in qua vis eloquentiae possit expromi, tum se latius fundet orator, tum reget et flectet animos et sic adficiet ut volet, id est ut causae natura et ratio temporis postulabit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 36장 2:1)
sed erit duplex eius omnis ornatus ille admirabilis, pro- pter quem ascendit in tantum honorem eloquentia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 36장 2:2)
quae etsi aequabiliter toto corpore orationis fusa esse debet, tamen in communibus locis maxime excellet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 36장 3:1)
duo restant enim, quae bene tractata ab oratore admirabilem eloquentiam faciunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 37장 1:1)
in quo ut viderer excellere non ingenio sed dolore adsequebar.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 37장 3:3)
Ea profecto oratio in eam formam quae est insita in mentibus nostris includi sic potest, ut maior eloquentia ne requiratur quidem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 38장 3:2)
sunt enim similia illis quae in amplo ornatu scaenae aut fori appellantur insignia, non quia sola ornent, sed quod excellant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 39장 1:6)
quibus quia frequentissime Demosthenes utitur, sunt qui putent idcirco eius eloquentiam maxime esse laudabilem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 39장 3:2)
hoc in genere - nam quasi silvam vides - omnis eluceat oportet eloquentiae magnitudo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 41장1)
- me studiosis dicendi praecepta et quasi vias quae ad eloquentiam ferrent traditurum, quis tandem id iustus rerum existimator reprehenderet?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 41장 2:2)
nam quis umquam dubitavit quin in re publica nostra primas eloquentia tenuerit semper urbanis pacatisque rebus, secundas iuris scientia?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 41장 2:3)
cum in altera gratiae, gloriae, praesidi plurimum esset, in altera praescriptionum cautionumque praeceptio, quae quidem ipsa auxilium ab eloquentia saepe peteret, ea vero repugnante vix suas regiones finisque defenderet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 41장 2:4)
nam si vitiosum est dicere ornate, pellatur omnino e civitate eloquentia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 41장 3:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION