라틴어 문장 검색

in his artibus exercitationibusque versatus orator, sive apud infestos sive apud cupidos sive apud invidentis sive apud tristis sive apud timentis dicendum habuerit, tenebit venas animorum, et prout cuiusque natura postulabit, adhibebit manum et temperabit orationem, parato omni instrumento et ad omnem usum reposito.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 31장 4:1)
cetera exspecto, ut quem ad modum ex te didici, quid aut illi scierint aut nos nesciamus, ita hoc quoque cognoscam, quibus exercitationibus iuvenes iam et forum ingressuri confirmare et alere ingenia sua soliti sint.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 33장 2:2)
'quoniam initia et semina veteris eloquentiae satis demonstrasse videor, docendo quibus artibus antiqui oratores institui erudirique soliti sint, persequar nunc exercitationes eorum.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 33장 4:2)
quamquam ipsis artibus inest exercitatio, nec quisquam percipere tot tam reconditas tam varias res potest, nisi ut scientiae meditatio, meditationi facultas, facultati usus eloquentiae accedat.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 33장 5:1)
ipsae vero exercitationes magna ex parte contrariae.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 35장 3:3)
exercitatio artem paravit, ars decorem, non in quaestum tamen aut mercedem:
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 24장 2:1)
subiit sustinuitque molem Iulius Frontinus, vir magnus, quantum licebat, validamque et pugnacem Silurum gentem armis subegit, super virtutem hostium locorum quoque difficultates eluctatus.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 17장 3:2)
Basso eadem molienti minor difficultas erat, lubrica ad mutandam fidem classe ob memoriam recentis pro Othone militiae.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 101장4)
eam curam consul designatus ob magnitudinem oneris et remedii difficultatem principi reservabat:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 9장3)
fecit idem in exercitationum generibus, ut, qui ceteris praestitissent, eos magnis afficeret muneribus.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 3장 3:1)
seruos non contentus multis difficultatibus a libertate et multo pluribus a libertate iusta remouisse, cum et de numero et de condicione ac differentia eorum, qui manumitterentur, curiose cauisset, hoc quoque adiecit, ne uinctus umquam tortusue quis ullo libertatis genere ciuitatem adipisceretur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 40장 4:1)
frumentum quoque in annonae difficultatibus saepe leuissimo, interdum nullo pretio uiritim admensus est tesserasque nummarias duplicauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 41장 2:4)
utque perpetuo ac sine difficultate sumptus ad tuendos eos prosequendosque suppeteret, aerarium militare cum uectigalibus nouis constituit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 49장 2:2)
Exercitationes campestres equorum et armorum statim post ciuilia bella omisit et ad pilam primo folliculumque transiit, mox nihil aliud quam uectabatur et deambulabat, ita ut in extremis spatiis subsultim decurreret sestertio uel lodicula inuolutus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 83장 1:1)
equi quoque et armorum solitas exercitationes omisit redegitque se deposito patrio habitu ad pallium et crepidas atque in tali statu biennio fere permansit, contemptior in dies et inuisior, adeo ut imagines eius et statuas Nemausenses subuerterint ac familiari quondam conuiuio mentione eius orta extiterit qui Gaio polliceretur, confestim se, si iuberet, Rhodum nauigaturum caputque exulis - sic enim appellabatur - relaturum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 13장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION