라틴어 문장 검색

Sed vivimus, et aliqua vivendi ratio quaerenda est, credendumque doctissimis hominibus, qui unicum adversorum solacium litteras putaverunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 15:2)
tertius est huic diversus modus, cum res communis pluribus in uno aliquo habet nomen eximium, ut carmen funebre proprie et tabernaculum ducis augurale.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 47:2)
namque et sanctiorem et magis admirabilem faciunt orationem, quibus non quilibet fuerit usurus, eoque ornamento acerrimi iudicii P. Vergilius unice est usus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 87:2)
alia commendatio vetustatis, cuius amator unice Vergilius fuit:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 168:1)
Nec me ulla res delectabit, licet sit eximia et salutaris, quam mihi uni sciturus sum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 6 4:3)
mediocria et in turbam nascentia saepe fortuna producit, eximia vero ipsa raritate commendat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 42 1:6)
Tu istic habes Aetnam, editum illum ac nobilissimum Siciliae montem, quem quare dixerit Messala unicum, sive Valgius, apud utrumque enim legi, non reperio, cum plurima loca evomant ignem, non tantum edita, quod crebrius evenit, videlicet quia ignis in altissimum effertur, sed etiam iacentia.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 51 1:1)
Si quis despoliatus amissa unica tunica conplorare se malit quam circumspicere, quomodo frigus effugiat et aliquid inveniat, quo tegat scapulas, nonne tibi videatur stultissimus ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 63 11:2)
Haec vocatur virtus, hoc est honestum et unicum hominis bonum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 16:1)
Qui illam numero aestimat et mensura et partibus, id illi, quod habet eximium, eripit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 22:5)
Quid autem est in beata vita eximium ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 22:6)
Ita non omnibus obesis mannis et asturconibus et tolutariis praeferres unicum illum equum ab ipso Catone defrictum ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 10:3)
" His decretis eum illum in conspectum suae condicionis adduxeris et cognoverit beatam esse vitam non quae secundum voluptatem est, sed secundum naturam, cum virtutem unicum bonum hominis adamaverit, turpitudinem solum malum fugerit, reliqua omnia, divitias, honores, bonam valitudinem vires, imperia, esse mediam partem nec bonis adnumerandam nec malis, monitorem non desiderant ad singula, qui dicat:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 8:1)
Accedunt deinde carmina poetarum, quae adfectibus nostris facem subdant, quibus divitiae velut unicum vitae decus ornamentumque laudantur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 115 12:1)
Fuge, o paternae mortis auxilium unicum, fuge et scelestas hostium vita manus, eversa domus est funditus, regna occidunt, hospes quis iste concitos currus agit?
(세네카, 아가멤논 16:31)

SEARCH

MENU NAVIGATION