라틴어 문장 검색

quod existimamus fieri, non tam ob motum nexus, ne detur vacuum, quam per motum istum amicitiae et unionis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 454:3)
Etiam in spiritibus animalium hunc motum vigere existimamus, sed plane incognitum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 455:7)
unde quis facile in errorem labatur, si existimet toto illo tempore sonum tanquam natare et haerere in aere;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 461:25)
licet revera (ut existimamus) non ita sit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 462:5)
Etenim hoc fieri existimamus ex quadam harmonia et consensu mundi, qui adhuc non venit in observationem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 462:11)
Neque vero quispiam nos oblitos esse existimet ejus quod nunc agitur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 464:10)
Existimant enim in utroque experimento aerem attenuatum emitti, et inde quantum ipsius minui, ideoque aquam aut carnes per nexum succedere.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 480:10)
At nos utramque narrationem fabulosam esse existimamus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 485:20)
Etiam rores illos mellitos, et instar mannae, qui super foliis quercus inveniuntur mense Maio, non existimamus fieri et densari a consensu aliquo, sive a proprietate folii quercus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 485:22)
Quo magis notanda est inscitia aliquorum alchymistarum ex reformatis, qui per calores aequabiles lampadum et hujusmodi, perpetuo uno tenore ardentium, se voti compotes fore existimarunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 487:7)
Ex affectibus nulli sunt qui existimantur fascinare praeter amorem et invidiam.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 1:2)
Etenim existimant homines eos honores suos caro pretio emere, et misereri potius ipsorum nonnunquam incipiunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 11:3)
Populo persuasit Mahometes se collem ad secum evocaturum, atque a summo eius iugo preces pro legis suae cultoribus oblaturum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XII. DE AUDACIA 1:29)
Curae est nonnullis illud tantum, ut brevi tempore multum confecisse videantur, aut ut periodos aliquas negotiorum falsas constringant, quo acres in negotiis existimentur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXV. DE EXPEDIENDIS NEGOTIIS 1:6)
Existimant cunctos quorum opera utuntur, et quibuscum versantur, angelos esse aut sanctos?
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXI. DE SUSPICIONE 1:17)

SEARCH

MENU NAVIGATION