라틴어 문장 검색

sed quae tam prona facultas, carmina seu fundis seu Cicerone tonas?
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epistula ad Olybrium3)
quam docta facultas ingenii linguaeque modus!
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:315)
sive mediarum facultatum dominus, ex mercenariis aliquem iam recusantem cotidianum illud tributum, quia vectigali esse non possit,ignarum rei, cui praefuturus est, magistrum fieri iubet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 머리말 12:3)
prudentiam rei, facultatem impendendi, voluntatem agendi.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 1장 1:2)
nec rursus faciendi aut impendendi voluntas profuerit sine arte, quia caput est in omni negotio nosse quid agendum sit, maximeque in agri cultura, in qua voluntas facultasque citra scientiam saepe magnam dominis adferunt iacturam, cum imprudenter facta opera frustrantur impensas.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 1장 2:1)
Nec statim quisquam compos agricolationis erit his perlectis rationibus, nisi et obire eas voluerit et per facultates potuerit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 1장 17:2)
Ac ne ista quidem praesidia, ut diximus, non adsiduus labor et experientia vilici, non facultates ac voluntas impendendi tantum pollent quantum vel una praesentia domini;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 1장 18:1)
Modus autem erit sua cuique voluntas facultasque.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 3장 12:3)
nec contenti tamen auctoritate vel priorum vel praesentium colonorum nostra promiserimus exempla novaque temptaverimus experimenta.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 4장 4:3)
Itaque nusquam experimentorum varietas omittenda est, longeque etiam in pingui solo magis audendum, quoniam nec laborem nec sumptum frustratur effectus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 4장 5:3)
Pro portione etiam facultatum quam optime pater familiae debet habitare, ut et libentius rus veniat et degat in eo iucundius.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 4장 8:1)
Eligendus est rusticis operibus ab infante duratus et inspectus experimentis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 8장 2:3)
Sed et citra hoc experimentum multa sunt, quae et dulcem terram et frumentis habilem significent, ut iuncus, ut calamus, ut gramen, ut trifolium, ebulum, rubi, pruni silvestres et alia complura, quae etiam indagatoribus aquarum nota non nisi dulcibus terrae venis educantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 20:4)
Nam et in densa et resoluta humo, quamvis exili, pratum fieri potest, cum facultas inrigandi datur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 16장 3:4)
Tum faenisecas eam oportet recidere ac deinde rigari,si fuerit facultas aquae et si tamen terra densior est;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 17장 5:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION