라틴어 문장 검색

Fecit autem et monasterium non longe ab ipsa ciuitate ad orientem, in quo, eius hortatu, Aedilberct ecclesiam beatorum apostolorum Petri et Pauli a fundamentis construxit, ac diuersis donis ditauit, in qua et ipsius Augustini, et omnium episcoporum Doruuernensium, simul et regum Cantiae poni corpora possent.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXXIII.4)
Anno DCCLXVI, Ecgberctus archiepiscopus prosapia regali ditatus, ac diuina scientia imbutus, et Frithubertus, uere fideles episcopi, ad Dominum migrauerunt.]
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, [BAEDAE CONTINUATIO.]50)
Nam mihi, cum magnis opibus domus alta niteret, cui fuerant flaui ditantes ordine sulci horrea fecundas ad deficientia messis, cuique pecus denso pascebant agmine colles, et domino satis et nimium furique lupoque, nunc desiderium superest:
(티불루스, Elegiae, 3권, Panegyricus Messallae57)
ego contra hoc quoque laboris praemium petam, ut me a conspectu malorum quae nostra tot per annos vidit aetas, tantisper certe dum prisca illa tota mente repeto, avertam, omnis expers curae quae scribentis animum, etsi non flectere a vero, sollicitum tamen efficere posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 7:1)
consederant utrimque pro castris duo exercitus periculi magis praesentis quam curae expertes;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 254:1)
Tarquinii, ut Sextus, qui Romae relictus fuerat, ignarus responsi expersque imperii esset, rem summa ope taceri iubent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 577:1)
eaque ipsa causa belli fuit, quod rex Romanus cum ipse ditari, exhaustus magnificentia publicorum operum, tum praeda delenire popularium animos studebat, praeter aliam superbiam regno infestos etiam quod se in fabrorum ministeriis ac servili tam diu habitos opere ab rege indignabantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 581:2)
bona sua diripienda populo dedisse, ne quis expers sceleris esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 55:2)
huic tantae tempestati cum se consules obtulissent, facile experti sunt parum tutam maiestatem sine viribus esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 612:1)
Claudium et legum expertem et civilis et humani foederis esse aiebat:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 630:2)
quid si non quantum istae minae adversus plebis consensum valerent, bis iam experti essetis?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 57:1)
urbem quoque omni etiam expertium ante certaminis multitudine opificum ad spem praedae evocata obsidere parat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 103:1)
postero die dispositis praesidiis cum in forum descendisset conversaque in eum plebs novitate rei ac miraculo esset, et Maeliani atque ipse dux eorum in se intentam vim tanti imperii cernerent, expertes consiliorum regni qui tumultus, quod bellum repens aut dictatoriam maiestatem aut Quinctium post octogesimum annum rectorem rei publicae quaesisset rogitarent,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 155:1)
solitudinem in civitate aegra experti consules sunt, cum in legationes non plus singulis senatoribus invenientes coacti sunt binos equites adicere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 574:1)
tribuni plebis, communis ordinum laetitiae concordiaeque soli expertes, negare tam id laetum patribus civibus universis nec prosperum fore quam ipsi crederent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 666:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION