라틴어 문장 검색

cuius te sollicitudinis et doloris participem fuisse notum exploratumque est mihi, nec id mirum ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS: AD TIRONEM , letter 21 3:4)
) si enim res se ita habeat ut nihil intersit utrum ita cui videatur ut insano an sano, cui possit exploratum esse de sua sanitate?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 73:3)
quando igitur potest tibi P. Geminus Quintus videri, quid habes explorati cur non possit tibi Cotta videri qui non sit, quoniam aliquid videtur esse quod non est?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 114:1)
hoc autem si ita sit, ut unum modo sensibus falsum videatur, praesto est qui neget rem ullam percipi posse sensibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 136:1)
quid habemus in rebus bonis et malis explorati?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 174:2)
Tullius statim dimittit ad amicos, quorum ex vicinitate Thurina bona atque honesta copia praesto fuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 9장 2:2)
is, qui tibi praesto semper fuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 16장 2:11)
ergo in eum qui semel hoc commisit, ut tibi praesto non esset, omnia tela coniecisti quae parata sunt in eos qui permulta male agendi causa fraudandique fecerunt?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 16장 2:12)
cui spes omnis et ratio et cogitatio pendet ex fortuna, huic nihil potest esse certi, nihil quod exploratum habeat permansurum sibi unum diem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon II, 1장 1:4)
quibus addidi etiam ex σ lectiones quae aut ex Y fluxisse videbantur aut probabiles coniecturas continebant, etsi, cum eas praeter libros I II, ubi Dougani editio praesto erat, e veterum editionum farragine excerpere deberem, quam lubrico in solo versarer mihi conscius eram.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 머리말305)
Metrodorus quidem perfecte eum beatum putat, cui corpus bene constitutum sit et exploratum ita semper fore.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 17:1)
quis autem est iste, cui id exploratum possit esse?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 17:2)
sed praesto est domina omnium et regina ratio, quae conixa per se et progressa longius fit perfecta virtus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 47:9)
praesto est qui excipiat:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 67:3)
tu vero, Metrodore, qui omne bonum in visceribus medullisque condideris et definieris summum bonum firma corporis adfectione explorataque spe contineri, Fortunae aditus interclusisti?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 27:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION