라틴어 문장 검색

dehinc, ubi libera colla servitio adsuerint, ipsis e torquibus aptos iunge pares et coge gradum conferre iuvencos;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 7:5)
"saetosa duris exuere pellibus laboriosi remiges Vlixei volente Circa membra;"
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 175)
hic qui pluribus adsuerit mentem corpusque superbum, an qui contentus parvo metuensque futuri in pace, ut sapiens, aptarit idonea bello?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, De frugalitate 2:14)
non assuescat ergo, ne dum infans quidem est, sermoni qui dediscendus sit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 34:7)
ante omnia futurus orator, cui in maxima celebritate et in media rei publicae luce vivendum est, adsuescat iam a tenero non reformidare homines neque illa solitaria et velut umbratica vita pallescere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 85:1)
in hoc assuescat, huius sibi rei naturam faciat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 61:3)
nam mihi cum facilius tum etiam multo videtur magis utile, facto silentio unum aliquem (quod ipsum imperari per vices optimum est) constituere lectorem, ut protinus pronuntiationi quoque assuescant;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 93:1)
et qui erunt in difficiliore huius laboris genere versati, sine molestia quae ipsi composuerint iam familiaria animo suo adfigent, et adsuescent optimis semperque habebunt intra se, quod imitentur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 125:2)
cuius rationis ignari ex more, cui adsueverunt, nihil in foro putant esse mutandum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 118:3)
adsuevit illis iudex iamque eas sine motu mentis accipit, quibus commotus novis non est, et difficile est mutare animi habitum semel constitutum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 204:3)
et locum multipliciter, in civitate tyrannis assueta an libera semper, in arce an domi;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 186:1)
etiam hoc solet incommodi accidere iis, qui se uni alicui generi dediderunt, ut, si asperitas iis placuit alicuius, hanc etiam in leni ac remisso causarum genere non exuant;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 156:1)
sed quemadmodum forensibus certaminibus exercitatos et quasi militantes reficit ac reparat haec velut sagina dicendi, sic adolescentes non debent nimium in falsa rerum imagine detineri et inanibus simulacris usque adeo, ut difficilis ab his digressus sit, assuescere, ne ab illa, in qua prope consenuerunt, umbra vera discrimina velut quendam solem reformident.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 218:1)
alioqui nitida illa et curata vox insolitum laborem recusabit, ut assueta gymnasiis et oleo corpora, quamlibet sint in suis certaminibus speciosa atque robusta, si militare iter fascemque et vigilias imperes, deficiant et quaerant unctores suos nudumque sudorem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 173:1)
si vero iudicium his corruptis acrius adhibeas ut fucinis sulfura, iam illum, quo fefellerant, exuant mentitum colorem et quadam vix enarrabili foeditate pallescant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 242:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION