라틴어 문장 검색

offerebatque familiam reus et ministros in tormenta flagitabat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 14장5)
Inlustrium domuum adversa (etenim haud multum distanti tempore Calpurnii Pisonem, Aemilii Lepidam amiserant) solacio adfecit D. Silanus Iuniae familiae redditus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 24장1)
polluisse nobilitatem familiae videbatur suspectumque iam nimiae spei Seianum ultra extulisse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 29장8)
Volusio vetus familia neque tamen praeturam egressa:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 30장2)
nihil ad veterem et patriciam Sulpiciorum familiam Quirinius pertinuit, ortus apud municipium Lanuvium:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 48장2)
familiarum numerum et nationes?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 53장10)
dites olim familiae nobilium aut claritudine insignes studio magnificentiae prolabebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 55장4)
darent Iuniae familiae et viro quondam ordinis eiusdem ut Cythnum potius concederet.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 69장16)
at Pompei theatrum igne fortuito haustum Caesar extructurum pollicitus est eo quod nemo e familia restaurando sufficeret, manente tamen nomine Pompei.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 72장5)
viginti clarissimarum familiarum imagines antelatae sunt, Manlii, Quinctii aliaque eiusdem nobilitatis nomina.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 76장4)
communis illi cum familia Drusorum fore nepotes:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 7장9)
missusque a Caesare propere Staius tribunus cum valida manu ducem ipsum et proximos audacia in urbem traxit, iam trepidam ob multitudinem familiarum quae gliscebat immensum, minore in dies plebe ingenua.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 27장5)
utque familiae ipsae iam extinctae sint, reperies qui ob similitudinem morum aliena malefacta sibi obiectari putent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 33장9)
Fine anni excessere insignes viri Asinius Agrippa, claris maioribus quam vetustis vitaque non degener, et Q. Haterius, familia senatoria, eloquentiae quoad vixit celebratae:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 61장1)
Rubellio et Fufio consulibus, quorum utrique Geminus cognomentum erat, Iulia Augusta mortem obiit, aetate extrema, nobilitatis per Claudiam familiam et adoptione Liviorum Iuliorumque clarissimae.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER V FRAGMENTVM, 1장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION