라틴어 문장 검색

interim tamen, si feret flatus, danda sunt vela, dum nos indulgentia illa non fallat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 169:1)
quare fructum studiorum viridem et adhuc dulcem promi decet, dum et veniae spes est et paratus favor et audere non dedecet et, si quid desit operi, supplet aetas, et, si qua sunt dicta iuveniliter, pro indole accipiuntur:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 110:3)
Sed ubi Romam legati venere et ex praecepto regis hospitibus aliisque, quorum ea tempestate in senatu auctoritas pollebat, magna munera misere, tanta commutatio incessit, ut ex maxima invidia in gratiam et fauorem nobilitatis Iugurtha veniret.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 13장10)
at illi alteri generis humilitas fauorem addiderat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 73장5)
Malis artibus popularis favor quaeritur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 29 11:5)
Ceterum, si te videro celebrem secundis vocibus vulgi, si intrante te clamor et plausus, pantomimica ornamenta, obstrepuerint, si tota civitate te feminae puerique laudaverint, quidni ego tui miserear, cum sciam, quae via ad istum favorem ferat ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 29 12:3)
Ad illud aes alienum solvendum opus est negotianti navigatione prospera, agrum colenti ubertate eius, quam colit, terrae, caeli favore;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 36 5:4)
Multorum crudelitas et ambitio et luxuria, ut paria pessimis audeat, fortunae favore deficitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 42 4:4)
Indulgentiae scio istud esse, non iudicii.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 45 3:2)
Et si modo iudicii est, indulgentia tibi inposuit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 45 3:3)
omnes istos oblectamenta fallacia et brevia decipiunt, sicut ebrietas, quae unius horae hilarem insaniam longi temporis taedio pensat, sicut plausus et adclamationis secundae favor, qui magna sollicitudine et partus est et expiandus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 15:3)
Illud fortunae indulgentiam rexit, hoc violentiam domuit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 44:3)
sic veteres inquilinos indulgentia loci et consuetudo etiam inter iniurias detinet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 16:7)
Non enim ex alieno pendet nec favorem fortunae aut hominis expectat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 72 4:4)
Quidquid longa series multis laboribus, multa deum indulgentia struxit, id unus dies spargit ac dissipat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION