라틴어 문장 검색

Cauendum autem est, ne quid horum uel in febre uel in cruditate temptetur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 17장 2:3)
Quisquis febre liberatus est, simulatque ea uno die non accessit, eo, qui proximus est post tempus accessionis, tuto lauari potest.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 17장 3:4)
At si circumitum habere ea febris solita est, sic ut tertio quartoue die reuertatur, quandocumque non accessit, balneum tutum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 17장 3:5)
His omnibus commune est digerere id, quod uel praecordia onerat, uel fauces strangulat, uel in aliquo membro nocet.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 17장 10:3)
tertiumque genus eorum est, qui modo acuti, modo longi sunt, idque non in febribus tantummodo, in quibus frequentissimum est, sed in aliis quoque fit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 1장 2:3)
ubi lenti dolores lentaeue febres sunt et spatia inter accessiones porrigunt, acceduntque ea signa, quae priore uolumine exposita sunt, longum hunc futurum esse manifestum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 2장 1:3)
Sequitur uero CVRATIO FEBRIVM quod et in toto corpore et uulgare maxime morbi genus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 3장 1:2)
Incipiunt fere ab horrore, deinde calor erumpit, finitaque febre biduum integrum est:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 3장 1:7)
aliae sic, ut aliquantum quidem minuatur ex febre, nihilo minus tamen quaedam reliquiae remaneant, donec altera accessio accedat;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 3장 3:5)
Neque uerum est, quod dicitur a quibusdam, nullam febrem inordinatam esse, nisi aut ex uomica aut ex inflammatione aut ex ulcere:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 3장 5:4)
Neque de re sed de uerbo controuersiam mouent, qui, cum aliter aliterque in eodem morbo febres accedunt, non easdem inordinate redire, sed alias aliasque subinde oriri dicunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 3장 6:1)
Et febrium quidem ratio maxime talis est:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 4장 1:1)
febre uero ipsa praecipue se ad remedium eius uti professus est:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 4장 2:6)
At Themison nuper, non quando coepisset febris, sed quando desisset, aut certe leuata esset, considerabat;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 4장 6:6)
et ab illo tempore expectato die tertio, si non accesserit febris, statim;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 4장 6:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION