라틴어 문장 검색

sic effata crucem Domini ferventibus offert obvia quadriiugis, lignum venerabile in ipsos intentans frenos, quod ut expavere feroces cornibus obpansis et summa fronte coruscum, vertunt praecipitem caeca formidine fusi per praerupta fugam, fertur resupina reductis nequiquam loris auriga comamque madentem pulvere foedatur.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1105)
Is ubi molestus magis est, "Quaeso," inquam, "Strato, Eone es ferox quia habes imperium in belluas?"
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 3, scene 159)
Hic tibi (fabor enim, quando haec te cura remordet, longius et volvens fatorum arcana movebo) bellum ingens geret Italia, populosque feroces contundet, moresque viris et moenia ponet, tertia dum Latio regnantem viderit aestas, ternaque transierint Rutulis hiberna subactis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 18:6)
Tum pavidae tectis matres ingentibus errant;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 20:10)
Nos pavidi trepidare metu, crinemque flagrantem excutere et sanctos restinguere fontibus ignis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 30:3)
pueri et pavidae longo ordine matres stant circum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 32:10)
Reginam thalamo cunctantem ad limina primi Poenorum exspectant, ostroque insignis et auro stat sonipes, ac frena ferox spumantia mandit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 6:4)
nequiquam longos fugiens dat corpore tortus, parte ferox, ardensque oculis, et sibila colla arduus attollens, pars volnere clauda retentat nexantem nodis seque in sua membra plicantem:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 11:11)
Excipiunt plausu pavidos, gaudentque tuentes Dardanidae, veterumque adgnoscunt ora parentum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 22:1)
non cursu segnior illo per medias urbes agitur populosque feroces.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 17:6)
Hinc Agamemnonius, Troiani nominis hostis, curru iungit Halaesus equos Turnoque ferocis mille rapit populos, vertunt felicia Baccho Massica qui rastris et quos de collibus altis Aurunci misere patres, Sidicinaque iuxta aequora quique Cales linquunt, amnisque vadosi accola Volturni, pariterque Saticulus asper Oscorumque manus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 33:1)
Unde etiam templo Triviae lucisque sacratis cornipedes arcentur equi, quod litore currum et iuvenem monstris pavidi effudere marinis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 37:5)
Iam tum religio pavidos terrebat agrestis dira loci, iam tum silvam saxumque tremebant.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 15:6)
Stant pavidae in muris matres oculisque sequuntur pulveream nubem et fulgentis aere catervas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 24:3)
Interea pavidam volitans pennata per urbem nuntia Fama ruit matrisque adlabitur auris Euryali.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 17:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION