라틴어 문장 검색

ea largitio sperni coepta, quia spei maioris avertendae solacium obiectum censebant:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 276:1)
antiquata deinde lege urbs aedificari coepta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 580:2)
festinatio curam exemit vicos dirigendi, dum omisso sui alienique discrimine in vacuo aedificant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 582:1)
tum de diebus religiosis agitari coeptum, diemque a. d. XV Kal.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 11:1)
Postumius Regillensis, coeptaque iam res morte Postumi, quia collegam suffici censori religio erat, interpellata est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 285:2)
quae utraque simul auxilio tribunicio et consensu plebis impediri coepta;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 290:3)
inde ad manum cantari histrionibus coeptum, diverbiaque tantum ipsorum voci relicta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 20:1)
neque eam voraginem coniectu terrae, cum pro se quisque gereret, expleri potuisse, priusquam deum monitu quaeri coeptum quo plurimum populus Romanus posset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 49:2)
auruncum inde bellum ab repentina populatione coeptum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 287:3)
quam si secundis rebus nostris petissemus, sicut coepta celerius ita infirmiore vinculo contracta esset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 305:1)
Samnites copiis iisdem quibus usi adversus Romanum bellum fuerant contra Sidicinos profecti, haud in dubia spe erant mature urbis hostium potiundae, cum ab Sidicinis deditio prius ad Romanos coepta fieri est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 17:1)
Latinis quoque ab Lavinio auxilium, dum deliberando terunt tempus, victis demum ferri coeptum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 153:1)
namque Tarentini, cum rem Palaepolitanam vana spe auxilii aliquamdiu sustinuissent, postquam Romanos urbe potitos accepere, velut destituti ac non qui ipsi destituissent, increpare Palaepolitanos, ira atque invidia in Romanos furere, eo etiam magis, quod Lucanos et Apulos - nam utraque eo anno societas coepta est - in fidem populi Romani venisse allatum est:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 380:1)
tabernae circa forum clausae, iustitiumque in foro sua sponte coeptum prius quam indictum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 96:1)
ea spes remisit a certamine animos, et passim arma iactari coepta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 171:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION