라틴어 문장 검색

Iunius Maium sequitur, aut ex parte populi, ut supra diximus, nominatus, aut, ut Cingius arbitratur, quod Iunonius apud Latinos ante vocitatus diuque apud Aricinos Praenestinosque hac appellatione in fastos relatus sit, adeo ut, sicut Nisus in Commentariis fastorum dicit, apud maiores quoque nostros haec appellatio mensis diu manserit, sed post detritis quibusdam litteris ex Iunonio Iunius dictus sit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 30:1)
Plene, ut arbitror, anni ac mensium constitutione digesta habet Horus quoque noster quod de dierum vocabulis et observatione consuluit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 37:1)
Cornificius arbitratur Apollinem nominatum ἀπὸ τοῦ ἀναπολεῖν, id est quia intra circuitum mundi quem Graeci πόλον appellant impetu latus ad ortus refertur:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 9:1)
Quemadmodum igitur quod sacrum ad deos ipsos mitti non poterat a se tamen dimittere non dubitabant, sic animas, quas sacras in caelum mitti posse arbitrati sunt, viduatas corpore quam primum ire illo voluerunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VII. 7:1)
Qui autem cissybium ex hedera factum poculum οἱονεὶ κίσσινον dici arbitrantur Euripidis auctoritate niti videntur, qui in Andromeda sic ait:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXI. 13:1)
Ego tamen arbitror non poculo Herculem maria transvectum, sed navigio cui scypho nomen fuit, ita ut supra cantharum et carchesium, et a cymbis derivata cymbia, omnia haec adseruimus esse navigiorum vocabula.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXI. 19:2)
De verbo vexasse ita responderi posse arbitror.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VII. 7:2)
Quem postquam propius famulae videre fideles, Non ultra gemitus tacitos incessere fata Permisere sibi, frustraque adtollere terra Semianimem conantur heram:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 1:34)
fida silentia sacris hinc, inquit, inventum est servare sacris fidele silentium.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 1122)
alii ipsorum leonum dominam a Vergilio dictam arbitrantur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 11319)
ergo hoc dicit, Anna non arbitratur sub obtentu sacrificiorum pompam funeri praeparari.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 5004)
rebarque futurum arbitrabar, ratiocinabar esse venturum:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 6901)
nihil afore sibi offuturum nihil arbitrantur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 1471)
numquam res equidem Troiae victas satis mature 'equidem' dixit, id est ego quidem Troiam te vivo victam non arbitror, quantum est in opinione mea.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 4711)
ut rebare ut arbitrabaris, verum est quod Troiani Veneris virtute nituntur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 6081)

SEARCH

MENU NAVIGATION