라틴어 문장 검색

Ibique eis qui se spreverant delicta pie indulsit atque in societatem recepit et, ut de reliquo sibi fideles forent, admonuit.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVIII 40:4)
Ipse vero, ut tunc conveniens fuerat, Aquitaniam degens ad eos qui sibi fideles erant in Francia mandavit, ut constantes essent, in suaque poscit permanere fide.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCIII 50:4)
Denique post pascha adunato exercitu Odo rex disponit ire Remis contra Karolum eiusque fidelibus.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCIIII 51:1)
Sed intercurrentibus nuntiis distulit rex profectionem et Karoli fidelibus indixit placitum usque post pascha, ut hieme sine discordiis agerent.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCV 54:10)
Fulcho vero archiepiscopus, qui adhuc favebat partibus Karoli, circumventus a fidelibus Odonis et, licet invitus, venit ad regem et de omnibus quae ei rex iussit satis illi fecit.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCVI 55:9)
Balduinus vero propter Heribertum venire distulit, attamen missos dirigit, qui regi innotescerent se illi fidelem esse, sicut dignum erat.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCVIII 59:4)
quem rex honorifice suscepit, eiusque fidelis effectus rediit ad sua.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCVIII 60:3)
Ragnerus vero comes venit ad regem Karolum et fidem ei promittens suasit illi atque suis fidelibus invadere regnum Zuendebolchi.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCVIII 61:3)
Sed ille suis adunatis fidelibus venit contra Karolum, nuntiisque discurrentibus inter eos, Karolus nullo peracto negotio rediit in regnum suum.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCVIII 62:1)
Unde contigit quadam die, ut Manasses, quidam ex fidelibus Richardi, cum rege loquens quae illi non conveniebat de Rothberto locutus est.
(ANNALES VEDASTINI, Anno CM 64:7)
Nam fragili fidus nesciet esse potens.
(ANONYMUS NEVELETI, De cane carnem ferente 8:11)
Te cogit timor esse pium, te pena fidelem.
(ANONYMUS NEVELETI, De miluo egrotante 21:7)
qua autem uia ad istos peruenit epistula, ad Pudentillam scilicet per aliquem fidelem missa, ut in re tali accurari solet?
(아풀레이우스, 변명 85:4)
at illae probae et fideles ianuae, quae sua sponte reseratae nocte fuerant, vix tandem et aegerrime tunc clavis suae crebra immissione patefiunt.
(아풀레이우스, 변신, 1권 12:16)
"Ecce, ianitor fidelissime, comes et pater meus et frater meus, quem nocte ebrius occisum a me calumniabaris,"
(아풀레이우스, 변신, 1권 15:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION