라틴어 문장 검색

Ceterum Paetus spretis ominibus necdum satis firmatis hibernaculis, nullo rei frumentariae provisu, rapit exercitum trans montem Taurum reciperandis, ut ferebat, Tigranocertis vastandisque regionibus quas Corbulo integras omisisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 8장1)
verum ubi a viris militaribus adversus urgentis casus firmatus erat, rursus ne alienae sententiae indigens videretur in diversa ac deteriora transibat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 10장3)
secutaque Neronis oratio ex more, quamvis sontem et defensioni merito diffisum victurum tamen fuisse si clementiam iudicis expectasset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 35장7)
pecunias et libertates servis et ante dono datas, sed ideo tunc largius quia tenui iam re familiari et instantibus creditoribus testamento diffideret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 55장6)
immotus his et paululum in publico versatus, post domi secretus, animum adversum suprema firmabat, donec manus militum adveniret quos Nero tirones aut stipendiis recentis delegerat:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 59장12)
et omen quidem dii prohibeant, ceterum in ea tempora natus es quibus firmare animum expediat constantibus exemplis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 35장5)
fides antiquitatis religione firmatur.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 39장 1:2)
Suetonius hinc Paulinus biennio prosperas res habuit, subactis nationibus firmatisque praesidiis;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 14장 4:1)
nam adversus moras obsidionis annuis copiis firmabantur.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 22장 2:3)
quod tum praesidiis firmabatur atque omnis propior sinus tenebatur, summotis velut in aliam insulam hostibus.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 23장 2:2)
instinctos ruentisque ita disposuit, ut peditum auxilia, quae octo milium erant, mediam aciem firmarent, equitum tria milia cornibus adfunderentur.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 35장 2:1)
Titus Vinius manendum intra domum, opponenda servitia, firmandos aditus, non eundum ad iratos censebat:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 32장4)
sed Otho ne vulgi largitione centurionum animos averteret, fiscum suum vacationes annuas exoluturum promisit, rem haud dubie utilem et a bonis postea principibus perpetuitate disciplinae firmatam.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 46장11)
testamentum Titi Vinii magnitudine opum inritum, Pisonis supremam voluntatem paupertas firmavit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 48장11)
aeternitas rerum et pax gentium et mea cum vestra salus incolumitate senatus firmatur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 84장18)

SEARCH

MENU NAVIGATION