라틴어 문장 검색

gratia, voce, denique omnibus modis pro alieno scelere et flagitio, sua quasi pro gloria, nitebantur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 15장7)
probarentne tantum flagitium an decretum consulis subuerterent, parum constabat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 30장3)
Quod quamquam et saevitia temporis et opportunitate loci neque capi neque obsideri poterat--nam circum murum situm in praerupti montis extremo planities limosa hiemalibus aquis paludem fecerat--, tamen aut simulandi gratia, quo regi formidinem adderet, aut cupidine caecus ob thesauros oppidi potiendi vineas agere, aggerem iacere aliaque, quae incepto usui forent, properare.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 37장4)
Quae quamquam gravia et flagiti plena erant, tamen, quia mortis metu mutabantur, sicuti regi libuerat, pax convenit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 38장15)
tanta temperantia inter ambitionem saevitiamque moderatum.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 45장2)
Quo cuiusque animus fert, eo discedunt, neque id flagitium militiae ducitur:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 54장6)
Nam ubi se flagitiis dedecorauere turpissimi viri, bonorum praemia ereptum eunt.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 85장79)
Nunc quoniam illis, quantum mei mores, non illorum flagitia poscebant, respondi, pauca de re publica loquar.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 85장81)
Cogita hoc loco carcerem et cruces et eculeos et uncum et adactum per medium hominem, qui per os emergeret, stipitem et distracta in diversum actis curribus membra, illam tunicam alimentis ignium et inlitam et textam, et quicquid aliud praeter haec commenta saevitia est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 14 5:1)
Sciat, quo iturus sit, unde ortus, quod illi bonum, quod malum sit, quid petat, quid evitet, quae sit illa ratio, quae adpetenda ac fugienda discernat, qua cupiditatum mansuescit insania, timorum saevitia conpescitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 6:3)
Illi quos aliquod nemus densum a sole protexerat, qui adversus saevitiam hiemis aut imbris vili receptaculo tuti sub fronde vivebant, placidas transigebant sine suspirio noctis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 41:2)
Quem saevitia proiecerit, die;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 35:6)
aspice illos, qui suam alienamque libidinem exercent mutuo inpudici, quorum nullus sine ebrietate, nullus sine aliquo insigni flagitio dies exit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 13:2)
Numquam saevitiam in tortoris contubernio pones.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 20:8)
quid honesta prodest vita, flagitio vacans?
(세네카, 아가멤논 6:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION