라틴어 문장 검색

Uterque negotiis suis admotus fuerat antequam ad regnum ascendisset, et fortunae illius adversae participes.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 22:5)
Verum rex in fortunae suae supputatione et calculis iudicio suo magnopere falsus est, qua per multos annos continuos variis fluctibus et tempestatibus agitata est et quassata.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 24:4)
De quo narrationes quas in manibus habemus adeo nudae sunt et ieiunae ut rem relinquant vix credibilem, non tam ob eventus naturam (eiusmodo enim accidentia in rerum memoria non raro reperiuntur), sed propter peculiares quasdam rei circumstantias, praesertim sub initiis.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 1:2)
Huic coniecturae maxime illud suffragatur, quod quamprimum coniuratio ista maturuerat et eruperat, rex ita afficiebatur ut reginam illam repente in monasterio de Bermondsey concluserit, omnesque fortunas eius et reditus fisco applicarit, hocque ordinavit per concilium et conventum quendam ostiis clausis habitum absque processu aliquo legali, exili admodum et longe petito usus praetextu, quod nempe filias suas ex asylo in potestatem regi Richardo contra promissum suum tradidisset.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 2:14)
6. Primum erat ut regina vidua (sicut antea obiter dictum est) eo quod contra pactum et fidem suam iis praestitam, qui cum ea de matrimonio filiae suae Elizabethae cum Henrico ineundo contraxerant, eam nihilominus ex asylo in manus regis Richardi tradidisset, coenobio monialium de Bermondsey includeretur, utque fortunae et reditus eius omnes fisco cederent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 6:1)
Ac primo regina vidua in coenobio monialium apud Bermondsey conclusa est et fortunis omnibus exuta.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 8:5)
9. Regina ista inter exempla fortunae insigniter inconstantis, et adversa cum prosperis saepe alternantis, reponi possit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 9:1)
Etiam in ipso regni Edwardi curriculo miseram subierat fortunae aleam et felicitatis suae eclipsim ex fuga regis et coronae suae amissione temporaria.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 9:3)
Attamen inter has tam acerbas calamitates libertate sua, dignitate et fortunis fruebatur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 9:8)
Quin et hanc rem ei praesidio fore, ut nec rebus regis nec fortunis propriis quicquam nocere posset, et quod in regis manu semper futurum esset (postquam ab iis de quibus insimulabatur se purgasset) honorem eius resarcire.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 11:35)
Atque hoc modo ab ista tam insigni fortunae machina (quae in eum intentata fuerat) liberatus ad pristinam animi confidentiam rediit, secum cogitans universa sua infortunia simul in eum irruisse.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 15:3)
Sub idem tempus rex legationem ad Innocentium pontificem misit quae de nuptiis suis eum certiorem redderet, atque insuper referret regem iam (sicut alterum Aeneam) ex fluctibus et diutinis erroribus fortunae suae emersisse, atque in portum securum appulisse, ac simul gratias sanctati suae ageret, quod celebrationem nuptiarum suarum praesentia nuncii sui honorisset, atque tam personam suam quam vires regni ad mandata sua exequenda prolixe offeret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 16:7)
Carolus Octavus Galliarum rex virtute et fortuna patris et avi sui (Caroli Septimi et Ludovici Undecimi) regnum Franciae acceperat et opibus florentibus et ipso territorio amplius quam multis retro annis fuerat, cum redintegratio facta esset in illius membris principalibus (quae olim portiones coronae Franciae, postea autem ab ea avulsae fuissent, ita ut iam diu sub homagio tantum coronae, non in dominio, tenerentur, cum a principibus propriis iure tanquam regio administrarentur), Andegavia scilicet, Normannia, Provenza et Burgundia.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 1:3)
Istud autem genus sermonis familiariter praemissum fuerat, acsi Carolus Henricum non pro amico aut foederato exteriore haberet, sed intimo suorumque tum affectuum tum fortunarum participe.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 2:15)
Quod quidem accidens rex facile praevidere potuerat, et debuerat certe hoc ipsum supponere, et huic eventui consilia sua aptare, nisi quod honoris contemplatio propter nova de praelio facta allata, quae regem ad aliquid propere exequendum extimulavit, belli rationes pervertisset.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 27:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION