라틴어 문장 검색

nam prosa, ut mucronem pro gladio et lectum pro domo recipiet, ita non puppim pro navi nec abietem pro tabellis;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 239:1)
nam totius ductus hic est quasi mucro, ut per se foeda vomendi necessitas iam nihil ultra exspectantibus hanc quoque adiiceret deformitatem, ut cibus teneri non posset postridie.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 287:3)
alia vero, etiamsi propria rerum aliquarum sint nomina, τροπικῶσ quasi tamen ad eundem intellectum feruntur, ut et mucro.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 12:2)
sed tum maxime, cum facultas illa contigerit, resistamus ut provideamus et efferentes equos frenis quibusdam coerceamus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 172:3)
nam si nobis sola materia fuerit ex litibus, necesse est deteratur fulgor et durescat articulus et ipse ille mucro ingenii cotidiana pugna retundatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 217:2)
An tu existimas quemquam soluto vultu et, ut isti delicati locuntur, hilariculo mortem contemnere, paupertati domum aperire, voluptates tenere sub freno, meditari dolorum patientiam ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 23 4:2)
Non faciunt meliorem equum aurei freni.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 41 6:5)
Gladium bonum dices non cui auratus est balteus nec cuius vagina gemmis distinguitur, sed cui et ad secandum subtilis acies est et mucro munimentum omne rupturus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 14:1)
Quis post hanc dubitet se infestis ingerere mucronibus et stans mori !
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 21:7)
Quid enim prodest equum regere et cursum eius freno temperare, adfectibus effrenatissimis abstrahi ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 19:4)
Dicebas intrepidum fore, etiam si circa me gladii micarent, etiam si mucro tangeret iugulum;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 109 18:4)
da frena et omnem prona nequitiam incita:
(세네카, 아가멤논 3:5)
Regina, frena temet et siste impetus et quanta temptes cogita:
(세네카, 아가멤논 5:1)
Phoebum nefandae stirpis auctorem vocas, quem nocte subita frena revocantem sua caelo expulistis?
(세네카, 아가멤논 6:31)
tuque o paternis assidens frenis comes, condisce, Pylade, patris exemplo fidem, vos Graecia nunc teste veloces equi infida cursu fugite praecipiti loca.
(세네카, 아가멤논 17:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION