라틴어 문장 검색

lapidosos grandinis ictus molitasque examen apes passimque crematas perbacchata domos nullis incendia causis et numquam caelo spectatum impune cometem, qui primum roseo Phoebi prolatus ab ortu, qua micat astrigera senior cum coniuge Cepheus;
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:81)
Cretaque, si verax narratur fabula, vidit Minoum rupto puerum prodire sepulchro, quem senior vates avium clangore repertum gramine restituit:
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:166)
per tot certamina docto crede seni, qui te tenero vice patris ab aevo gestatum parva solitus donare pharetrasº atque aptare breves umeris puerilibus arcus:
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:184)
nonne vides, ut saeva senex incendia monstret?
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De piis fratribus et de statuis eorum quae sunt apud Catinam4)
Felix, qui propriis aevum transegit in arvis, ipsa domus puerum quem videt, ipsa senem;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De sene Veronensi qui Suburbium numquam egressus est1)
"o senium positure rogo falsisque sepulcris natales habiture vices, qui saepe renasci exitio proprioque soles pubescere leto, accipe principium rursus corpusque coactum desere.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Phoenix19)
fervet odoratus telis caelestibus agger consumitque senem.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Phoenix23)
anne aliud toto molitur carminis actu Maeonii mens alta senis?
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae8)
hinc senior pater, hinc iuvenum diademata fratrum.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae28)
si bellica nubes ingrueret, quamvis annis et iure minori cedere grandaevos equitum peditumque magistros aspiceres totumque palam permittere Martem, nec gradus aetatisque pudor senioribus obstat, ne iuveni parere velint.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae98)
iura poli rerumque fidem legesque deorum ecce Syracusius transtulit arte senex.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, In sphaeram Archimedis4)
primordia vestra vix pauci meruere senes, metasque tenetis ante genas dulces quam flos iuvenilis inumbret oraque ridenti lanugine vestiat aetas.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:29)
talem te protinus anni formavere rudes, et dignum vita curuli traxit iter primaeque senes cessere iuventae.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:9)
tibi corniger Hammon et dudum taciti rupere silentia Delphi, te Persae cecinere magi, te sensit Etruscus augur et inspectis Babylonius horruit astris, Chaldaei stupuere senes Cumanaque rursus intonuit rupes, rabidae delubra Sibyllae.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:82)
quem dira Neronis funera, quem rupes Caprearum taetra latebit incesto possessa seni?
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:175)

SEARCH

MENU NAVIGATION