라틴어 문장 검색

Quibus ex causis necessitudines eius inter meas numero, filium in primis, Nymphidium Lupum, iuvenem probum industrium et egregio patre dignissimum, suffecturum indulgentiae tuae, sicut primis eius experimentis cognoscere potes, cum praefectus cohortis plenissimum testimonium meruerit Iuli Ferocis et Fusci Salinatoris clarissimorum virorum.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 87 3:1)
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI Amisenorum civitas libera et foederata beneficio indulgentiae tuae legibus suis utitur.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 921)
Scio, domine, quantum beneficium petam, sed peto a te cuius in omnibus desideriis meis indulgentiam experior.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 94 3:1)
Vereor enim, ne sit immodicum pro omnibus pariter invocare indulgentiam tuam, qua debeo tanto modestius uti, quanto pleniorem experior.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 1043)
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI Rogatus, domine, a P. Accio Aquila, centurione cohortis sextae equestris, ut mitterem tibi libellum per quem indulgentiam pro statu filiae suae implorat, durum putavi negare, cum scirem quantam soleres militum precibus patientiam humanitatemque praestare.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 1061)
sed ii, quos indulgentia tua quibusdam civitatibus super legitimum numerum adicere permisit, et singula milia denariorum et bina intulerunt.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 112 1:1)
Haec tibi scripsi, quia mihi parum gratus fore videbar, si dissimulassem inter alia beneficia hoc unum quoque me debere indulgentiae tuae, quod fiducia eius quasi consulto te non dubitavi facere, quem si consuluissem, sero fecissem.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 120 2:2)
Saepe fruar domina, saepe repulsus eam.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 9b16)
Quidlibet eveniat, nocet indulgentia nobis - Quod sequitur, fugio;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 1923)
Nec potui cupiens, pariter cupiente puella, Inguinis effeti parte iuvante frui.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 73)
sine nescius errem, Et liceat stulta credulitate frui!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 1418)
dextera praecipue capit indulgentia mentes;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 1:109)
sunt quibus ingrate timida indulgentia servit, et, si nulla subest aemula, languet amor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 49:1)
quo pariter debent femina virque frui.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 166:1)
nihil impedit ortos exule servatis legibus urbe frui.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 117)

SEARCH

MENU NAVIGATION