라틴어 문장 검색

id miles rationis ignarus omen praesentium accepit, suis laboribus defectionem sideris adsimulans, prospereque cessura qua pergerent si fulgor et claritudo deae redderetur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 28장3)
hosti facile excidium et paucos ac semermos cogitanti sonus tubarum, fulgor armorum, quanto inopina tanto maiora offunduntur, cadebantque, ut rebus secundis avidi, ita adversis incauti.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 68장6)
atque illis, dum trepidant, dum refugiunt, evertentibus adpositum mensa lumen, feralibus iam sibi tenebris duos ictus in viscera derexit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 31장3)
neque fulgorem honorum umquam precatum:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 39장5)
quod moenibus cingebatur ita repente atra nube coopertum fulgoribusque discretum est ut quasi infensantibus deis exitio tradi crederetur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 41장7)
adfluere ingens multitudo cum luminibus, atque ubi incolumem esse pernotuit, ut ad gratandum sese expedire, donec aspectu armati et minitantis agminis disiecti sunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 8장6)
cubiculo modicum lumen inerat et ancillarum una, magis ac magis anxia Agrippina quod nemo a filio ac ne Agerinus quidem:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 8장9)
num excubias transire, cubiculi foris recludere, lumen inferre, caedem patrare omnibus nesciis?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 44장4)
nec me in paupertatem ipse detrudam, sed traditis quorum fulgore praestringor, quod temporis hortorum aut villarum curae seponitur in animum revocabo.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 54장6)
et postquam tenebrae incedebant, quantum iuxta nemoris et circumiecta tecta consonare cantu et luminibus clarescere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 37장8)
et pereuntibus addita ludibria, ut ferarum tergis contecti laniatu canum interirent, aut crucibus adfixi aut flammandi, atque ubi defecisset dies in usum nocturni luminis urerentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 44장9)
pauci sensus apte et cum quodam lumine terminantur.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 22장 3:4)
Trans Suionas aliud mare, pigrum ac prope immotum, quo cingi claudique terrarum orbem hinc fides, quod extremus cadentis iam solis fulgor in ortus edurat adeo clarus ut sidera hebetet;
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 45장 1:1)
quod si nubes non officiant, aspici per noctem solis fulgorem, nec occidere et exurgere, sed transire adfirmant.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 12장 4:1)
ne terreat vanus aspectus et auri fulgor atque argenti, quod neque tegit neque vulnerat.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 32장 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION