라틴어 문장 검색

iam videbis furentem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 54:11)
illum, quem libidinibus inflammatum et furentem videmus, omnia rabide adpetentem cum inexplebili cupiditate, quoque affluentius voluptates undique hauriat, eo gravius ardentiusque sitientem, nonne recte miserrimum dixeris?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 16:5)
sed stupet hic vitio et fibris increvit opimum pingue, caret culpa, nescit quid perdat, et alto demersus summa rursus non bullit in unda.
(페르시우스, 풍자, satire 327)
Nihil nimirum in his exercitationibus doctores peccant, qui necesse habent cum insanientibus furere.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 3:2)
Ceterum ego dum omnia stupeo, paene resupinatus crura mea fregi.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 29:1)
Obligati tam grandi beneficio cum intrassemus tri clinium, occurrit nobis ille idem servus, pro quo rogaveramus, et stupentibus spississima basia impegit gratias agens humanitati nostrae.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 31:1)
' Quid nunc stupes tanquam hircus in ervilia?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 57:46)
Curris, stupes, satagis, tanquam mus in matella.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 58:26)
Mox in publicum prosilio furentisque more omnes circumeo porticus.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 82:2)
Stupuere mentes.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 89:20)
aggrediuntur nos furentes nautae cum funibus temptantque vilissimo sanguine tutelam placare.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 105:9)
Non Troius heros hac in classe vehit decepti pignus Atridae, nec Medea furens fraterno sanguine pugnat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 108:17)
Non enim res gestae versibus comprehendendae sunt, quod longe melius historici faciunt, sed per ambages deorumque ministeria et fabulosum sententiarum tormentum praecipitandus est liber spiritus, ut potius furentis animi vaticinatio appareat quam religiosae orationis sub testibus fides:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 118:10)
Nulla est certa domus, nullum sine pignore corpus, sed veluti tabes tacitis concepta medullis intra membra furens curis latrantibus errat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 119:27)
nam spiritus, extra qui furit effusus, funesto spargitur aestu.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 120:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION