라틴어 문장 검색

non venire, tamen, cum eo die ipso edictum tuum propositum esset, nefas esse duxi aut ita haberi senatum ut de tuis divinis in rem p. meritis sileretur (quod factum esset, nisi ego venissem), aut etiam, si quid de te honorifice diceretur, me non adesse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 6 3:4)
quae cum tibi liceat, mihi nefas sit oblivisci, non modo virum bonum me existimabis verum etiam te a me amari plurimum iudicabis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 21 7:3)
plane te rogo, sic ut olim matrem nostram facere memini, quae lagonas etiam inanis obsignabat, ne dicerentur inanes aliquae fuisse quae furtim essent exsiccatae, sic tu etiam si quod scribas non habebis, scribito tamen, n e furtum cessationis quaesivisse videaris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS: AD TIRONEM , letter 26 2:1)
nullum est meum peccatum nisi quod iis credidi, a quibus nefas putaram esse me decipi aut etiam quibus ne id expedire quidem arbitrabar.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 4 1:2)
nam difficile est non aliquem, nefas quemquam praeterire.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 12장 1:8)
Rosci, crudelissima, fili autem eius egestas indignissima, cui de tanto patrimonio praedo iste nefarius ne iter quidem ad sepulcrum patrium reliquisset, bonorum emptio flagitiosa, possessio, furta, rapinae, donationes.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 9장 1:3)
itaque mandati constitutum est iudicium non minus turpe quam furti, credo, propterea quod quibus in rebus ipsi interesse non possumus, in eis operae nostrae vicaria fides amicorum supponitur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 38장 3:1)
neque enim posset aut Ahala ille Servilius aut P. Nasica aut L. Opimius aut C. Marius aut me consule senatus non nefarius haberi, si sceleratos civis interfici nefas esset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 3장 2:4)
eum cui nihil umquam nefas fuit nec in facinore nec in libidine;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 27장 2:6)
quodsi hanc causam tam idoneam, tam inlustrem, tam gravem non haberem, - si aut hoc a me Siculi non petissent aut mihi cum Siculis causa tantae necessitudinis non intercederet, et hoc quod facio me rei publicae causa facere profiterer, ut homo singulari cupiditate, audacia, scelere praeditus, cuius furta atque flagitia non in Sicilia solum, sed in Achaia, Asia, Cilicia, Pamphylia, Romae denique ante oculos omnium maxima turpissimaque nossemus, me agente in iudicium vocaretur, - quis tandem esset qui meum factum aut consilium posset reprehendere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 2장 3:1)
Magnum crimen, ingens pecunia, furtum impudens, iniuria non ferenda!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 10장2)
silebitur toto iudicio de maximis et notissimis illius furtis et iniuriis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 10장 2:5)
sunt alia magis occulta furta, quae ille, ut istius, credo, animos atque impetus retardaret, benignissime cum quaestore suo communicavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 11장2)
itaque hoc sum adgressus statim Catone absoluto - quem ipsum numquam attigissem tempora timens inimica virtuti, nisi tibi hortanti et illius memoriam mihi caram excitanti non parere nefas esse duxissem - , sed testificor me a te roga- tum et recusantem haec scribere esse ausum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 10장 2:1)
quicquid non oportet scelus esse, quicquid non licet nefas putare debemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon III, 장 3:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION