라틴어 문장 검색

Misy quoque et galla, si paribus portionibus misceantur, corpus consumunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXII De medicamentis quibus aridis utimur. 1:5)
Nam venenum serpentis, ut quaedam etiam venatoria venena, quibus Galli praecipue utuntur, non gustu, sed in vulnere nocent.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVII De curatione vulnerum, quae per morsus inferuntur. 11:5)
scis Mariam patremque ducem, qui cuspide Gallos Italiamque fovet, nec te praeclara Serenae fama latet.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:72)
continuo sublime volans ad moenia Gallis condita, lanigeri suis ostentantia pellem, pervenit.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:120)
nuper ab Oceano Gallorum exercitus ingens illis ante vagus tandem regionibus haesit gaesaque deposuit, Graio iam mitis amictu, pro Rheno poturus Halyn.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:155)
Dindyma fundunt Sangarium, vitrei puro qui gurgite Galli auctus Amazonii defertur ad ostia Ponti.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:162)
sic te victoria nobis eripuit Gallisque dedit?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:304)
sciat orbis Eous sitque palam Gallos causa, non robore vinci.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:283)
nonne velut capta rumor miserabilis urbe trans freta, trans Gallos Pyrenaeumque cucurrit?
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:65)
his ego nec Decios pulchros fortesve Metellos praetulerim, non, qui Poenum domuere ferocem, Scipiadas Gallisque genus fatale Camillos.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:70)
quid rebus in artis dux gerat, ostendet Gallorum strage Camillus.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:251)
Post otia Galli limitis hortaris Graias fulcire ruinas.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:281)
seu te Phrygiis in vallibus Idae Mygdonio buxus circumsonat horrida cantu, seu tu sanguineis ululantia Dindyma Gallis incolis et strictos Curetum respicis enses:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:148)
inde truces flavo comitantur vertice Galli, quos Rhodanus velox, Araris quos tardior ambit et quos nascentes explorat gurgite Rhenus quosque rigat retro pernicior unda Garunnae, Oceani pleno quotiens impellitur aestu.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:55)
Hispanis Gallisque iubet;
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:79)

SEARCH

MENU NAVIGATION