라틴어 문장 검색

quae si dividenda sunt officia, hoc certe magis necessarium est, pudendumque dictu, si plus litigantibus prosunt minores.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 228:2)
An huius ille legis, quam Clodius a se inventam gloriatur, facere ausus esset vivo Milone, non dicam console?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 101:4)
iam in omnibus quae dicit tanta auctoritas inest, ut dissentire pudeat, nec advocati studium sed testis aut iudicis adferat fidem, cum interim haec omnia, quae vix singula quisquam intentissima cura consequi posset, fluunt illaborata, et illa, qua nihil pulchrius auditum est, oratio prae se fert tamen felicissimam facilitatem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 112:1)
quo pudendum est magis, si difficultatem facit doctrina.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 178:3)
et aperte tamen gloriari nescio an sit magis tolerabile vel ipsa vitii huius simplicitate, quam illa iactatio perversa, si abundans opibus pauperem se neget, nobilis obscurum et potens infirmum et disertus imperitum plane et infantem vocet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 22:2)
ambitiosissimum gloriandi genus est etiam deridere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 23:1)
illic maior aestus, ubi quis pudenda queritur, ut stuprum, praecipue in maribus, aut os profanatum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 85:1)
vanitas nimirum fuit atque iactatio circa memoriam sua potius arte quam natura gloriantis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 117:4)
quis porro dubitet vitiis adfectum, propter quem facere honeste pudet?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 103:3)
nam ut taceam de negligentibus, quorum nihil refert, ubi litium cardo vertatur, dum sint quae vel extra causam ex personis aut communi tractatu locorum occasionem clamandi largiantur, aliquos et ambitio pervertit, qui partim tanquam occupati semperque aliud habentes, quod ante agendum sit, pridie ad se venire litigatorem aut eodem matutino iubent, nonnunquam etiam inter ipsa subsellia didicisse se gloriantur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 130:2)
Cui cum minus gratus esset, quia inopia minus largiri poterat, repente glorians maria montisque polliceri coepit et minari interdum ferro, ni sibi obnoxia foret, postremo ferocius agitare, quam solitus erat.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 23장5)
in victoria vel ignavis gloriari licet, aduersae res etiam bonos detrectant.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 53장14)
Et quidem gloriatur non toto asse se pasci, Metrodorum, qui nondum tantum profecerit, toto.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 18 9:3)
Quidam vitiis gloriantur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 28 10:1)
Eo autem magis te deterreo ab isto morbo, quod non potest tibi ista res contingere aliter quam si te pudere desierit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 40 13:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION