라틴어 문장 검색

ibi sicut pugna inpeditior in angustiis, ita caedes atrocior fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 193:1)
et cum tumultus ab re in speciem atrociore causam aliis ignorantibus ortus esset, silentio tandem facto indicem in curiam introduxerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 312:1)
si alii alio trahant res, non inter Poenos Romanosque bellum atrocius fore quam inter ipsos Syracusanos, cum intra eosdem muros pars utraque suos exercitus, sua arma, suos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 360:1)
ad nuntium tam atrocem constitit agmen, concitatisque omnibus duces - erant autem Sosis ac Dinomenes - quid agerent consultabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 384:1)
nec atrox visum facinus - non enim ut in Romanos verterent arma agebatur - et merces quanta vel pro bello satis esset dabatur ne bellum gererent, et cum quies ipsa, tum reditus domum fructusque videndi suos suaque grata vulgo erant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 482:1)
intra portas concursu ex totis castris ad primum clamorem et tumultum facto atrox proelium oritur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 583:3)
ibi per stragem iacentium elephantorum atrox edita caedes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 76:2)
fraudem quoque super tumultum adiectam, inmissis ab Hannibale qui habitu Italico gnari Latinae linguae iuberent consulum verbis, quoniam amissa castra essent, pro se quemque militum in proxumos montes fugere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 85:1)
novum atque atrox proelium ex iam segni repente exarsit, recentibus animis corporibusque;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 25:1)
ibi equus pilo traiectus cum prolapsum super caput regem effudisset, atrox pugna utrimque accensa est, et ab Romanis impetu in regem facto et protegentibus regiis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 483:1)
inter Livium Hasdrubalemque ingens contractum certamen erat, atroxque caedes utrimque edebatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 707:1)
prima pars cum adorta oppugnare est, atrox sane et anceps proelium fuit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 34:1)
Ibi primo atrocissimum contractum est certamen, et turre instructa omni genere telorum, et tormentis machinisque ad oppugnandam eam ex navibus expositis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 76:1)
suam seditionem sine volnere, sine sanguine fuisse, nec ipsam atrocem nec atroci poena dignam, - ut ingenia humana sunt ad suam cuique levandam culpam nimio plus facunda.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 383:1)
non negaverim tristem atrocemque vobis visam orationem meam:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 438:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION